An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
481 IV. xxxi. 1. Quemadmodum et Lot, qui eduxit de Sodomis filias suas,
quæ conceperunt de patre suo, et qui reliquit in circumfinio uxorem
suam statuam salis usque in hodiernum diem. Etenim Lot non ex sua
voluntate, neque ex sua concupiscentia carnali, neque sensum neque
cogitationem hujusmodi accipiens, consummavit typum. Quemadmodum
Scriptura dicit: “Et intravit major natu, et dormivit cum patre suo
illa; et non scivit Lot cum dormiret illa, et cum surgeret:” et in
minore hoc idem: “Et non scivit,” inquit, “cum dormisset secum, nec
cum surrexisset:” μὴ εἰδότος τοῦ Λὼτ, μηδὲ ἡδονῇ δουλεύσαντος,
οἰκονομία ἐπετελεῖτο, δι᾽ ἧς αἱ δύο filiæ, id est, duæ συναγωγαὶ ἀπὸ
ἑνὸς καὶ τοῦ αὐτοῦ πατρὸς τεκνοποιησάμεναι ἐμηνύοντο ἄνευ σαρκὸς
ἠδονῆς. Οὐ γὰρ ἦν ἄλλος οὐδεὶς σπέρμα ζωτικὸν καὶ τέκνων ἐπικαρπίαν
δυνάμενος δοῦναι αὐταῖς, καθὼς γέγραπται· “Dixit autem major ad
minorem; Pater noster senior est, et nemo est super terram qui
intret ad nos, ut oportet omni terræ: veni, potionemus patrem
nostrum vino, et dormiamus cum eo, ut suscitemus de patre nostro
semen.”—2. Illæ quidem filiæ secundum simplicitatem et innocentiam
putantes universos homines perisse, quemadmodum Sodomitas, et in
universam terram iracundiam Dei supervenisse, dicebant hæc.
Quapropter et ipsæ excusabiles sunt, arbitrantes se solas relictas
cum patre suo ad conservationem generis humani, et propter hoc
circumveniebant patrem. Per verba autem earum significabatur,
neminem esse alterum qui possit filiorum generationem majori et
minori synagogæ præstare, quam Patrem nostrum. Pater autem generis
humani Verbum Dei; quemadmodum Moyses ostendit dicens: “Nonne hic
ipse Pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te?” Quando
igitur hic vitale semen, id est, Spiritum remissionis peccatorum per
quem vivificamur, effudit in humanum genus? Nonne tunc cum
convescebatur cum hominibus, et bibebat vinum in terra? “Venit”
enim, inquit, “filius hominis manducans et bibens:” et cum
recubuisset, obdormivit, et somnum cepit. Quemadmodum ipse in David
dicit: “Ego dormivi et somnum cepi.” Et quoniam in nostra
communicatione et vita hoc agebat, iterum ait: “Et somnus meus
suavis mihi factus est.” Totum autem significabatur per Lot, quoniam
semen patris omnium, id est, Spiritus Dei, per quem facta sunt
omnia, commixtus et unitus est carni, hoc est, plasmati suo: per
quam commixtionem et unitatem duæ synagogæ, id est, duæ
congregationes fructificantes ex patre suo filios vivos vivo Deo.
482 Justin Martyr expresses the same sentiment: _Tryph._ 134. Οἰκονομίαι
τινὲς μεγάλων μυστηρίων ἐν ἑκάστῃ τινὶ τοιαύτῃ πράξει ἀπετελοῦντο.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account