An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
507 V. xxv. 1. Et non tantum autem per ea quæ dicta sunt, sed et per ea
quæ erunt sub Antichristo, ostenditur, quoniam existens apostata et
latro, quasi Deus vult adorari; et cum sit servus, Regem se vult
præconari. Ille enim omnem suscipiens diaboli virtutem, veniet non
quasi Rex justus, nec quasi in subjectione Dei legitimus; sed impius
et injustus et sine lege, quasi apostata et iniquus et homicida,
quasi latro, diabolicam apostasiam in se recapitulans: et idola
quidem seponens, ad suadendum quod ipse sit Deus; se autem extollens
unum idolum, habens in semetipso reliquorum idolorum varium errorem:
ut hi qui per multas abominationes adorant diabolum, hi per hoc unum
idolum serviant ipsi, de quo Apostolus in epistola, quæ est ad
Thessalonicenses secunda, sic ait: “Quoniam nisi venerit abscessio
primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui
adversatur et extollit se super omne quod dicitur Deus, aut colitur;
ita ut in templo Dei sedeat, ostendens semetipsum tanquam sit Deus.”
Manifeste igitur Apostolus ostendit apostasiam ejus, et quoniam
extollitur super omne quod dicitur Deus, vel quod colitur, hoc est,
super omne idolum, (hi enim sunt qui dicuntur quidem ab hominibus,
non sunt autem, Dii,) et quoniam ipse se tyrannico more conabitur
ostendere Deum.
508 V. xxv. 2. Super hæc autem manifestavit et illud, quod a nobis per
multa ostensum est, quoniam in Hierosolymis templum dispositione
veri Dei factum est. Ipse enim Apostolus ex sua persona diffinitive
templum illud dixit Dei. Ostendimus autem in tertio libro, nullum ab
Apostolis ex sua persona Deum appellari, nisi eum qui vere sit Deus,
Patrem Domini nostri: cujus jussu hoc, quod est in Hierosolymis,
factum est templum, ob eas causas quæ a nobis dictæ sunt: in quo
adversarius sedebit, tentans semetipsum Christum ostendere, sicut et
Dominus ait: “Cum autem videritis abominationem desolationis, quod
dictum est per Danielem Prophetam, stantem in loco sancto, (qui
legit, intelligat,) tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: et
qui in tecto est, non descendat tollere quidquam de domo. Erit enim
tunc pressura magna, qualis non est facta ab initio sæculi usque
nunc, sed neque fiet.”—4. Et Dominus autem hoc item non credentibus
sibi dicebat: “Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me;
cum alius venerit in nomine suo, illum recipietis:” alium dicens
Antichristum, qui alienus est a Domino. Et ipse est “iniquus judex,”
qui a Domino dictus est, quoniam “Deum non timebat, neque hominem
reverebatur,” ad quem fugit vidua oblita Dei, id est, terrena
Hierusalem, ad ulciscendum de inimico. Quod et faciet in tempore
regni sui: transferet regnum in eam, et in templo Dei sedet
[sedebit], seducens eos qui adorant eum, quasi ipse sit Christus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account