An English Garner: Ingatherings from Our History and Literature (4 of 8)
History
An English Garner: Ingatherings from Our History and Literature (4 of 8)
English literature
And when she came over against Paul's School, a child appointed by
the Schoolmaster thereof, pronounced a certain Oration in Latin, and
certain Verses: which also were there written, as follows.
_Philosophus ille divinus PLATO, inter multa præclare ac
sapienter dicta, hoc posteris proditum reliquit, Rempublicam
illam felicissimam fore, cui Princeps sophiæ studiosa,
virtutibusque ornata contigerit. Quem si vere dixisse censeamus
(ut quidem verissime) cur non terra Britannica plauderet? cur
non populus gaudiam atque lætitiam agitaret? immo, cur non hunc
diem albo (quod aiunt) lapillo notaret? quo Princeps talis
nobis adest, qualem priores non viderunt, qualemque posteritas
haud facile cernere poterit, dotibus quum animi, tum corporis
undique felicissima. Casti quidem corporis dotes ita apertæ sunt,
ut oratione non egeant. Animi vero tot tantæque, ut ne verbis
quidem exprimi possint. Hæc nempe Regibus summis orta, morum
atque animi nobilitate genus exuperat. Hujus pectus CHRISTI
religionis amore flagrat. Hæc gentem Britannicum virtutibus
illustrabit, clipeoque justitiæ teget. Hæc literis Græcis et
Latinis eximia, ingenioque præpollens est. Hac imperante, pietas
vigebit, Anglia florebit, Aurea Secula redibunt. Vos igitur
Angli, tot commoda accepturi, ELIZABETHAM Reginam nostram
celeberrimam ab ipso CHRISTO hujus regni imperio destinatam,
honore debito prosequimini. Hujus imperiis animo libentissimo
subditi estote, vosque tali principe dignos præbete. Et quoniam,
pueri non viribus sed precibus officium prestare possunt, nos
Alumni hujus Scholæ ab ipso COLETO, olim Templi Paulini Decano,
extructæ, teneras palmas ad coelum tendentes CHRISTUM Opt. Maxi.
precaturi sumus, ut tuum celsitudinem annos NESTOREOS summo cum_
_honore Anglis imperitare faciat, matremque pignoribus charis_
_beatam reddat. Amen_.
_Anglia nunc tandem plaudas, lætare, re sulta,_
_Presto jam vita est, præsidiumque tibi._
_En tua spes venit tua gloria, lux, decus omne_
_Venit jam solidam quæ tibi prestat opem._
_Succurretque tuis rebus quæ pessum abiere._
_Perdita quæ fuerant hæc reparare volet_
_Omnia florebunt, redeunt nunc aurea secla._
_In melius surgent quæ cecidere bona._
_Debes ergo illi totam te reddere fidam,_
_Cujus in accessu commoda tot capies._
_Salve igitur dicas, imo de pectore summo._
_ELIZABETH Regni non dubitanda salus,_
_Virgo venit, veniatque optes comitata deinceps._
_Pignoribus charis, loeta parens veniat._
_Hoc DEUS omnipotens ex alto donet Olympo,_
_Qui cælum et terram condidit atque regit_.
Which the Queen's Majesty most attentively hearkened unto. And when the
child had pronounced, he did kiss the Oration, which he had there fair
written on paper, and delivered it unto the Queen's Majesty, which most
gently received the same.
* * * * *
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account