Architectural Antiquities of NormandyTurner, Dawson
History
Architectural Antiquities of Normandy
Turner, Dawson
Architecture -- France -- Normandy; Architecture, Norman
[210] "Anno igitur Dominicæ Incarnationis, MXLVIII. duodecim tantum
diebus ipsius anni restantibus, id est IV idus Aprilis, indictione II,
venerandus Gaufridus post Robertum Constantiensis episcopus Rotomagi
consecratur, nobilium baronum prosapia ortus, statura procerus, vultu
decorus, prudentia consilioque providus, quanquam sæpissime curialibus
negotiis regiisque obsecundationibus irretitus, tamen ad ædificationem
et incrementum ecclesiæ suæ omni nisu et voluntate per noctem erat et
per diem, qui ut eandem ecclesiam celebrem gloriosamque restitueret, in
Apuliam et Calabriam adire Robertum cognomine Guischardum parochianum
suum, aliosque barones consanguineos suos, et alumnos, et notos peregre
profectus, multum in auro, et argento, et gemmis, et palliis variisque
divitiarum donariis acquisivit, tresque asportavit phialas plenas puro
opobalsamo, aliaque pretiosissima quibus postea præfatam ecclesiam intus
et extus locupletavit, majoremque crucifixum largis sumtibus et tempore
longo construxit. Cum autem non haberet in civitate, sive in suburbio
tantum possessionis ecclesia, ubi maneret episcopus, vel proprius equus
ejus posset stabulari, sed neque propriam domum, nisi quoddam
appendicium humile, quod pendebat de parietibus ecclesiæ, ipse prudentia
sua et probitate valentiorem medietatem civitatis, suburbii, et telonei,
et vectigalis, cum molendinis et multa Grimoldi viaca a Guillelmo
invictissimo duce Normannorum, postea quoque glorioso rege Anglorum
trecentis libris comparavit et acquietavit. Postea vero episcopalem
aulam et reliquas officinas construxit, virgultum et vineam non modicam
plantavit, capitium navis ecclesiæ cum area, et hinc inde duo majora
capitia nobiliora et ampliora construxit. Duas turres posteriores a
fundamentis, tertiamque supra chorum opere spectabili sublimavit, in
quibus classicum consonans et pretiosum imposuit, et hæc omnia plumbo
cooperuit."--_Gallia Christiana, Inst._ p. 218.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account