II. 1. Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas
Martius furor incendio solito miscendo cuncta concivit, hanc comperimus
causam. Hunnorum gens, monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes
Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit. 2.
Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius
genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens corrugatis cicatricibus
hebetetur senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus
similes: compactis omnes firmisque membris, et opimis cervicibus:
prodigiosae formae et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales
in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte. 3.
In hominum autem figura licet insuavi ita visi sunt asperi, ut neque
igni, neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium
et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua
et equorum terga subsertam, fotu calefaciunt brevi. 4. Aedificiis
nullis umquam tecti: sed haec velut ab usu communi discreta sepulchra
declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium
potest. Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas, famem, sitimque
perferre ab incunabulis adsuescunt. Peregre tecta nisi adigente
maxima necessitate non subeunt; nec enim apud eos securos existimant
esse sub tectis. 5. Indumentis operiuntur linteis, vel ex pellibus
silvestrium murium consarcinatis: nec alia illis domestica vestis est,
alia forensis. Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta non
ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos defluxerit
defrustata. 6. Galeris incurvis capita tegunt: hirsuta crura coriis
munientes haedinis: eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant
incedere gressibus liberis. Qua causa ad pedestres parum accommodati
sunt pugnas: verum equis prope adfixi, duris quidem, sed deformibus,
et muliebriter iisdem nonnumquam insidentes, funguntur muneribus
consuetis. Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit
et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae
iumenti, in altum soporem adusque varietatem effunditur somniorum.
7. Et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes
in commune consultant. Aguntur autem nulla severitate regali, sed
tumultuario optimatum ductu contenti, perrumpunt, quidquid inciderit.
8. Et pugnant nonnumquam lacessiti, sed ineuntes proelia cuneatim
variis vocibus sonantibus torvum. Utque ad pernicitatem sunt leves et
repentini; ita subito de industria dispersi vigescunt, et incomposita
acie cum caede vasta discurrunt: nec invadentes vallum, nec castra
inimica pilantes prae nimia rapiditate cernuntur. 9. Eoque omnium
acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis,
acutis ossibus pro spiculorum acumine arte mira coagmentatis, sed
distinctis: cominus ferro sine sui respectu confligunt, hostesque, dum
mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account