resistentium membris equitandi vel gradiendi adimant facultatem. 10.
Nemo apud eos arat, nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine
sedibus fixis, abseque lare vel lege, aut ritu stabili dispalantur,
semper fugientium similes: cum carpentis, in quibus habitant: ubi
coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coërunt cum maritis,
et pariunt, eo adusque pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud
eos interrogatus, respondere, unde oritur, potest, alibi conceptus,
natusque procul, et longius educatus. 11. Per indutias infidi,
inconstantes, ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles,
totum furori incitatissimo tribuentes. Inconsultorum animalium ritu,
quid honestum inhonestumve sit, penitus ignorantes: flexiloqui et
obscuri, nullus religionis vel superstitionis reverentia aliquando
districti: auri cupidine immensa flagrantes: adeo permutabiles, et
irasci faciles, ut eodem aliquoties die a sociis nullo irritante
saepe desciscant, itidemque propitientur nemine leniente. 12. Hoc
expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate
flagrans immani, per rapinas finitimorum grassatum et caedes, adusque
Alanos pervenit, veteres Massagetas: qui unde sint, vel quas incolant
terras (quoniam huc res prolapsa est) consentaneum est demonstrare,
geographica perplexitate monstrata, quae diu multa luda..., et
varia, tandem reperit veritatis interna ...* ...* ad.... 13. Hister
advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat adusque amnem
Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa. Hoc transito, in
immensum extentas Scythiae solitudines Alani inhabitant, ex montium
adpellatione cognominati, paullatimque nationes conterminas crebritate
victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt ut Persae.
14. Inter hos Neuri mediterranea incolunt loca, vicini verticibus
celsis, quos praeruptos geluque torpentes aquilones adstringunt. Post
quos Budini sunt, et Geloni perquam feri, qui detractis peremptorum
hostium cutibus indumenta sibi, equisque termina conficiunt, bellatrix
gens. Gelonis Agathyrsi collimitant, interstincti colore caeruleo
corpora simul et crines: et humiles quidem minutis atque raris, nobiles
vero latis, fucatis et densioribus notis. 15. Post hos Melanchlaenas
et Anthropophagos palari accepimus per diversa, humanis corporibus
victitantes: quibus ob haec alimenta nefanda desertis, finitimi omnes
longa petiere terrarum. Ideoque plaga omnis Orienti aestivo obiecta,
usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit. 16. Parte alia prope
Amazonum sedes Alani sunt Orienti acclines, diffusi per populosas
gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari adusque
Gangen accepi fluvium, intersecantem terras Indorum, mareque inundantem
australe.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account