_Excerpta de Legationibus Gentium ad Romanos._
(Niebuhr. Bonn. 1829.)
1. Scythae, quo tempore mercatus Scytharum et Romanorum frequenti
multitudine celebrabatur, Romanos cum exercitu sunt adorti, et multos
occiderunt. Romani ad Scythas miserunt, qui de praesidii expugnatione
et foederum contemptu cum eis expostularent. Hi vero se non ultro
bellum inferentes, sed factas iniurias ulciscentes, haec fecisse
responderunt. Margi enim episcopum in suos fines transgressum, fiscum
regium et reconditos thesauros indagatum expilasse. Hunc nisi dederent
una cum transfugis, ut foederibus convenerit, (esse enim apud eos
plures,) bellum illaturos. Quae cum Romani vera esse negarent, barbari
vero in eorum, quae dicebant, fide perstarent, iudicium quidem de his,
quae in contentione posita erant, subire minime voluerunt, sed ad
bellum conversi sunt. Itaque transmisso Istro, oppidis et castellis
ad ripam sitis plurima damna intulerunt, et inter cetera Viminacium,
quae Moesorum urbs est in Illyrico, ceperunt. His gestis, cum multi
in sermonibus dictitarent, episcopum dedi oportere, ne unius hominis
causa universa Romanorum respublica belli periculum sustineret:
ille se deditum iri suspicatus, clam omnibus civitatem incolentibus
ad hostes effugit, et urbem traditurum, si sibi Scytharum reges
liberalitate sua consulerent, pollicitus est. Ad ea cum beneficium
omni ratione se repensuros promitterent, si rem ad exitum perduceret,
datis dextris et dictis iureiurando utrinque praestito firmatis, ille
cum magna barbarorum multitudine in fines Romanorum est reversus. Eam
multitudinem cum ex adverso ripae in insidiis collocasset, nocte dato
signo exsiliit, et urbem in manus hostium traduxit. Et ab eo tempore
barbarorum res in diem auctiores melioresque fuerunt.
2. Sub Theodosio Iuniore Imperatore Attilas Hunnorum rex delectum ex
suis habuit, et litteras ad Imperatorem scripsit de transfugis et de
tributis, ut, quaecumque occasione huius belli reddita non essent,
quam citissime ad se mitterentur, de tributis autem in posterum
pendendis legati secum acturi ad se venirent: nam si cunctarentur aut
bellum pararent, ne se ipsum quidem Scytharum multitudinem diutius
contenturum. His litteris lectis, Imperator nequaquam Scythas, qui
ad se confugissent, traditurum dixit, sed una cum illis in animo
sibi esse, belli eventum exspectare. Ceterum se legatos missurum qui
controversias dirimerent. Ea sicuti Romani decreverant, ubi Attilas
rescivit, ira commotus Romanorum fines vastavit, et castellis quibusdam
dirutis, in Ratiariam urbem magnam et populi multitudine abundantem
irruptionem fecit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account