17. Ibi partiti per utramque mundi plagam Alani (quorum gentes
varias nunc recensere non refert) licet dirempti spatiis longis, per
pagos, ut Nomades, vagantur immensos: aevi tamen progressu ad unum
concessere vocabulum, et summatim omnes Alani cognominantur mores
et media et efferatam vivendi, sed iam immaturam. 18. Nec enim ulla
sunt illisce tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia
victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis
corticum per solitudines conferunt sine fine distentas. Cumque ad
graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis ferino
ritu vescuntur: absumptisque pabulis, velut carpentis civitates
impositas vehunt, maresque supra cum feminis coëunt, et nascuntur in
his et educantur infantes: et habitacula sunt haec illis perpetua;
et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem. 19. Armenta
prae se agentes cum gregibus pascunt: maximeque equini pecoris
est eis sollicitior cura. Ibi campi semper herbescunt, intersitis
pomiferis locis: atque ideo transeuntes quolibet, nec alimentis nec
pabulis indigent: quod efficit humectum solum et crebri fluminum
praetermeantium cursus. 20. Omnis igitur aetas et sexus imbellis circa
vehicula ipsa versatur, muniisque distringitur mollibus: iuventus vero
equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat
vile: et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores. Unde
etiam Persae, qui sunt originitus Scythae, pugnandi sunt peritissimi.
21. Proceri autem Alani paene sunt omnes et pulchri, crinibus
mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et
armorum levitate veloces, Hunnisque per omnia suppares, verum victu
mitiores et cultu: latrocinando et venando adusque Maeotica stagna
et Cimmerium Bosporon, itidemque Armenios discurrentes et Mediam.
22. Utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile; ita
illos pericula iuvant et bella. Iudicatur ibi beatus, qui in proelio
profuderit animam: senescentes enim et fortuitis mortibus mundo
digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur:
nec quidquam est, quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso;
proque exuviis gloriosis, interfectorum avulsis capitibus detractas
pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis. 23. Nec templum
apud eos visitur, aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni
usquam potest: sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque
ut Martem, regionum, quas circumcircant, praesulem verecundius colunt.
24. Futura miro praesagiunt modo: nam rectiores virgas vimineas
colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis praestituto
tempore discernentes, aperte, quid protendatur, norunt. 25. Servitus
quid sic ignorabant, omnes generoso semine procreati: iudicesque etiam
nunc eligunt, diuturno bellandi usu spectatos. Sed ad reliqua textus
propositi revertamur.
II
EX HISTORIA BYZANTINA PRISCI RHETORIS ET SOPHISTAE
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account