Illi autem vagantes
et a suis longius aberrantes, si quando hostes exisse et praedas ex
Romanis egisse, exploratores denuntiabant, inopinantes aggressi parta
ab eis spolia sibi vindicabant, numero quidem inferiores adversariis,
sed robore et virtute praestantes. Itaque Asimuntii plurimos ex Scythis
in hoc bello necaverunt, et multos Romanorum in libertatem asseruerunt,
et hostium transfugas receperunt. Quamobrem Attilas, se exercitum
non ante moturum, aut foederis conditiones ratas habiturum professus
est, quam Romani, qui ad Asimuntios pervenissent, redderentur, aut pro
his mulcta conventa solveretur, et liberarentur abducti in servitutem
barbari. Quum, quae contra ea dissereret, non haberet Anatolius
legatus, neque Theodulus, praesidiariorum Thraciae militum dux, (nihil
enim rationibus suis barbarum movebant, qui recenti victoria elatus,
promte ad arma ferebatur, ipsi contra propter recens acceptam cladem
animis ceciderant,) Asimuntiis per litteras significarunt, ut Romanos
captivos, qui ad se perfugissent, restituerent, aut pro unoquoque
captivo duodecim aureos penderent, et Hunnos captivos liberarent.
Quibus litteris lectis, Romanos, qui ad se confugissent, liberos
se abire sivisse, Scythas vero, quotquot in suas manus venissent,
trucidasse responderunt. Duos autem captivos retinere, propterea quod
hostes, obsidione omissa, in insidiis collocati, nonnullos pueros, qui
ante munitiones greges pascebant, rapuissent, quos nisi reciperent,
captivos iure belli sibi acquisitos, minime restituros. Haec
renuntiarunt qui ad Asimuntios missi fuerant. Quibus auditis, Scytharum
regi et Romanis principibus placuit exquiri pueros, quos Asimuntii
raptos esse querebantur. Sed nemine reperto, barbari ab Asimuntiis
capti sunt dimissi, prius tamen fide a Scythis accepta, non esse
apud ipsos pueros. Iuraverunt etiam Asimuntii, se Romanos, qui ad se
effugissent, libertate donasse, quamvis adhuc multos in sua potestate
haberent. Nec enim sibi perierasse videbantur, modo suos a barbarorum
servitute salvos et incolumes praestarent.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account