4. Pace facta, Attilas rursus legatos ad Romanos Orientales mittit,
qui transfugas repeterent. At illi legatos plurimis donis ornatos,
cum nullos perfugas apud se esse asseverassent, dimiserunt. Misit
et iterum Attilas alios, quibus non minus amplis muneribus ditatis,
tertia ab eo, post illam itidem quarta legatio advenit. Ille enim
Romanorum liberalitatem, qua utebantur, veriti, ne a foederibus barbari
discederent, ludibrio habens, novas subinde causas fingebat, et vanas
occasiones legatorum mittendorum excogitabat, et ad suos necessarios,
quos liberalitate ornare volebat, eas legationes deferebat. Romani vero
in omnibus rebus Attilae dicto audientes erant, et quae praecipiebat,
domini iussa ducebant. Non solum enim a bello contra eum suscipiendo
eorum rationes abhorrebant, sed et Parthos, qui bellum apparabant,
et Vandalos, qui maritimas oras vexabant, et Isauros, qui praedis
et rapinis grassabantur, et Saracenos, qui regiones ad Orientem
excursionibus vastabant, metuebant. Praeterea gentes Aethiopum in
armis erant. Itaque Romani animis fracti Attilam colebant, sed ceteris
gentibus resistere conabantur, dum exercitus comparabant, et duces
sortiebantur.
5. Edecon, vir Scytha, qui maximas res in bello gesserat, venit
iterum legatus cum Oreste. Hic genere Romanus Paeoniam regionem,
ad Saum flumen sitam, incolebat, quae ex foedere inito cum Aetio,
Romanorum Occidentalium duce, barbaro parebat. Itaque Edecon in
palatium admissus, Imperatori litteras Attilae tradidit, in quibus de
transfugis non redditis querabatur, qui nisi redderentur, et Romani a
colenda terra abstinerent, quam bello captam suae ditioni adiecerat,
ad arma se iturum minabatur. Ea vero secundum Istrum a Paeonibus ad
Novas usque in Thracia sitas in longitudinem extendebatur. Latitudo
autem erat quinque dierum itinere. Neque vero forum celebrari, ut
olim, ad ripam Istri volebat, sed in Naisso, quam urbem a se captam
et dirutam quinque dierum itinere expedito homini ab Istro distantem,
Scytharum et Romanorum ditionis limitem constituebat. Legatos quoque
ad se venire iussit controversa disceptaturos, non ex quolibet hominum
genere et ordine, sed ex consularibus illustriores, quos si mittere
intermiserint, se ipsum ad eos arcessendos in Sardicam descensurum. His
litteris lectis, digresso ab Imperatore Edecone, cum Bigila, qui ea,
quae Attilas verbis Imperatori denuntiari voluit, interpretatus erat,
cum reliquas quoque domos obiret, ut in conspectum Chrysaphii spatharii
Imperat. veniret, qui plurimum auctoritate et gratia apud Imperatorem
valebat, admirabatur barbarus regiarum domuum magnificentiam. Bigilas
autem, simulatque barbarus in colloquium venit cum Chrysaphio,
interpretans retulit, quantopere laudasset Imperatorias aedes, et
Romanos beatos duceret propter affluentes divitiarum copias. Tum
Edeconi Chrysaphius dixit, fore eum huiusmodi domuum, quae aureis
tectis praefulgerent, compotem et opibus abundaturum, si, relicta
Scythia, ad Romanos se conferret.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account