Bartholomew de Las Casas; his life, apostolate, and writingsMacNutt, Francis Augustus
History
Bartholomew de Las Casas; his life, apostolate, and writings
MacNutt, Francis Augustus
Casas, Bartolomé de las, 1474-1566
Hinc veritas ipsa quæ nec falli, nee fallere potest, cum prædicatores
fidei ad officium prædicationis destinaret, dixisse dignoscitur. _Euntes,
Docete Omnes Gentes._ Omnes dixit, absque omni deletu, cum omnes fidei
disciplinæ capaces existant. Quod videns ipsius humani generis emulus qui
bonis operibus, ut pereant semper adversatur, modum excogavit ac temis in
auditum, quo impediret, ne verbum Dei gentibus salve fierent,
predicaretur, ac quosdam suos satelites commovit, qui suam cupiditatem ad
implere, cupientes occidentales, et meridionales Indos, et alias gentes,
quas temporibus istis ad nostram notitiam pervenerunt, sub prætextu, quod
Fidei Catolicæ expertes existant, uti muta animalia ad nostra obsequia
redigendos esse passim asserere præsumat.
Nos igitur qui eiusdem Domini Nostri vices, licet immeriti, gerimus in
terris, et oves gregis sui nobis commissas, quæ extra eius ovile sunt, ad
ipsum ovile toto nixu exquirimus. Attendentes Indos ipsos, ut potè veros
homines, non solum Christianæ Fidei capaces existere, sed ut nobis
innotuit, ad fidem ipsam promptissimè currere. Ac volentes super his
congruis remediis providere, prasdictos Indos et omnes alias gentes ad
notitiam Christianorum imposterum deventuras, licet extra Fidem Christi
existant sua libertate àc rerum suarum dominio privatos, seù privandos non
esse. Imò libertate et dominio huiusmodi, uti et potiri, et gaudere,
liberè et licitè posse, nee in servitutem redigi debere. Ac si secùs
fieri contigerit irritum et innane. Ipsosque Indos et alias gentes verbi
Dei prædicatione et exemplo bonæ vitæ ad dictam Fidem Christi invitandos
fore, et præsentium literarum transumptis manu alicuius Notarii publici
subscriptis, àc sigillo alicuius personæ in dignitate Ecclesiastica
constitutæ munitis, eamdem fidem adhibendam esse, quas originalibus
adhiberetur auctoritate Apostolice per præsentes litteras decernimus et
declaramus. Non obstantibus præmissis, cæterisque contrariis
quibuscumque.
Datum Romæ Anno Domini millessimo quingentessimo trigessimo septimo.
Quarto nonas Junii Pontificatus nostri, Anno tertio.
THE BULLSublimis Deus
Translation
Paul III Pope To all faithful Christians to whom this writing may come,
health in Christ our Lord and the apostolic benediction.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account