Belgium -- History -- German occupation, 1914-1918
Milites enim, vespere diei primae Januarii
necnon per totam noctem insequentem, domus presbyterales
invaserunt, Litteras Pastorales e manibus parochorum vel
arripuerunt vel arripere conati sunt frustra, easque ne populo
fideli praelegeratis, etiam sub poenis gravissimis, vobis metipsis
aut parochiae vestrae infligendis, auctoritate episcopali despecta,
prohibuerunt.
Nec dignitati nostrae pepercere, Die namque secunda Januarii
orto nondum sole, hora scilicet sexta, jusserunt me, die eadem
matutina, coram Gubernatore Generali, epistolae meae ad clerum et
populum rationem reddere; die autem postero, Laudibus Vespertinis
in Ecclesia cathedrali Antverpiensi praeesse me vetuerunt; tandem,
ne alios Belgii episcopos libere adeam, prohibent.
Jura vestra, Cooperatores dilectissimi, et mea, violata fuisse,
civis, animarum pastor et Sacri Cardinalium Collegii sodalis,
protestor.
Quidquid praedixerint alii, experientia nunc compertum est nullum
ex epistola illa pastorali enatum esse seditionis periculum, sed
eam potius animarum paci et publicae tranquillitati haud parum
adjumento fuisse.
Vobis de officio fortiter et suaviter impleto gratulor, cui animo
virili et pacifico, fideles estote memores verborum illorum quibus
mentem meam plane et integre jam expressi: "Soyes à la fois et
les meilleurs gardiens du patriotisme, et les soutiens de l'ordre
public."
Caeterum, "Spiritu sitis ferventes, Domino servientes, spe
gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
necessitatibus sanctorum communicantes."[38]
Ne mei, quaeso, obliviscamini in observationibus vestris, nec
vestrum obliviscar; arcto fraternitatis vinculo conjuncti,
unanimes Antistitem, clerum et populum fidelem commendemus Domino,
"ut et quae agenda sunt, videant, et ad implenda quae viderint,
convalescant."[39]
Vobis in Christo addictissimus,
D. J. CARD. MERCIER,
_Archiepisc. Mechl._
Expostulatur à R^{do} admodum D^o Decano relatio de iis quae in
parochiis decanatus evenerunt.
N.B.--Non desunt in dioecesi clerici qui vestibus laïcis ad tempus
usi sunt. Jam nunc habitum clericalem resumant omnes.
(_S._) D. J.
[_Translation._]
MALINES,
_The Sunday of the Octave of the Epiphany_.
VERY REVEREND GENTLEMEN AND WELL-BELOVED COLLEAGUES,--
You have, I think, had sight of the message from the General
Government of Brussels, published in the newspapers, in which it
is declared that "the Cardinal Archbishop of Malines has in no
manner been prevented in the free performance of his ecclesiastical
office."
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account