C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
25. His litteris recitatis fuere, qui exercitum in Africam mittendum
censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Jugurtha interim uti
consuleretur,[157] quoniam legatis non paruisset. Sed ab iisdem illis
regis fautoribus summa ope enisum,[158] ne tale decretum fieret. Ita
bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum.
Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi; in
quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum in
senatu princeps. Hi, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis
obsecrati, triduo navim ascendere, dein brevi Uticam appulsi litteras ad
Jugurtham mittunt, quam ocissime[159] ad provinciam accedat, seque ad eum
ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem
Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus,
metu atque libidine diversus agitabatur. Timebat iram senatus, ni
paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus
rapiebat. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur exercita
circumdato summa vi Cirtam irrumpere[160] nititur, maxime sperans,
diducta manu hostium[161] aut vi aut dolis sese casum victoriae
inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere
potest, ut prius quam legates conveniret, Adherbalis potiretur; ne
amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis
equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minae
nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione
consumpta legati frustra discessere.
[157] _Consuleretur_; supply _senatus_; 'that the subject of the
disobedience shown by Jugurtha should be brought for decision before
the senate.'
[158] _Enisum est_, 'it was carried.' Observe the passive meaning of the
deponent verb.
[159] _Quam ocissime_, 'as speedily as possible.' The positive of
_ocissime_ is not in use in Latin. Zumpt, S 293, note.
[160] _Cirtam irrumpere_ is a peculiarity in the style of Sallust, the
common expression being, _in urbem irrumpere_. See Zumpt, S 386,
note.
[161] By engaging the enemy's troops in different places, and thus
dividing them. This is the meaning of the inseparable particle _dis_
or _di_.
26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia
defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani
inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthae
tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore. At
ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur,[162] tamen quia penes
eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant
Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum
necat, deinde omnes puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti
quisque armatis obvius fuerat, interficit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account