C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
34. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et Jugurtha respondere jussus
est, G. Baebius, tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus,
regem tacere jubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat,
vehementer accensa, terrebat eum clamore, vultu, saepe impetu atque aliis
omnibus, quae ira fieri amat,[210] vicit tamen impudentia. Ita populus
ludibrio habitus ex contione discedit: Jugurthae Bestiaeque et ceteris,
quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.[211]
[210] The words _quae ira fieri amat_ are very surprising, but were
regarded by the ancients themselves as a Graecism of Sallust, from
whom Quinctilian quotes the words _quae vulgus amat fieri_, which
occurred in a work of Sallust that is lost. In both cases, we must
construe _ira (vulgus) amat_ with an accusative with the infinitive
after it: 'anger likes that this or that should happen.'
[211] _Animus augescit_, 'courage grows' or 'increases.' For the plural
_animi_, see Zumpt, S 92.
35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae
filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthae
adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex Africa
abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio
Rufo consulatum gerebat,[212] persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae
sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat,[213] regnum
Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi moveri quam
senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia
evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis
satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et
timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat,
pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac
maxime[214] occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam
interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur, et per homines
talis negotii artifices itinera egressusque ejus, postremo loca atque
tempora cuncta explorat, deinde, ubi res postulabat, insidias tendit.
Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius
Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus, multis
hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur.[215] Fit
reus magis ex aequo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus,
qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha manifestus[216] tanti
sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animum advertit,[217]
supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam
in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat,[218] regno magis
quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne
reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium
sumptum foret. Et ipse paucis diebus[219] eodem profectus est, jussus a
senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account