C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
49. Igitur in eo colle, quem transverso itinere porrectum docuimus,
Jugurtha, extenuata suorum acie,[275] consedit, elephantis et parti
copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet, quae ageret; ipse
propior montem[276] cum omni equitatu et peditibus delectis suos
collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque
obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque
suum ab Romanorum avaritia defendant; cum iis certamen fore, quos antea
victos sub jugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab
imperatore decuerint,[277] omnia suis provisa, locum superiorem, ut
prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum bello
melioribus manum consererent; proinde parati intentique essent signo
dato Romanos invadere; illum diem aut omnes labores et victorias
confirmaturum, aut maximarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti
quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere
beneficii sui et eum ipsum aliis ostentare; postremo pro cujusque ingenio
pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; quum
interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu
conspicitur,[278] primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet (nam
inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati
humilitate arborum, et tamen incerti,[279] quidnam esset, cum natura loci
tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati); dein, brevi cognitis
insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus,[280] in
dextero latere, quod proximum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem
instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum
omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem,
sicuti instruxerat, transversis principiis[281] in planum deducit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account