C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
64. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido
animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem[341] rogat. Cui
quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant,[342] tamen
inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque
primum commotus insolita re mirari ejus consilium et quasi per amicitiam
monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret; non
omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere; postremo
caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur. Postquam
haec atque alia talia dixit neque animus Marii flectitur, respondit, ubi
primum potuisset per negotia publica,[343] facturum sese, quae peteret.
Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire;
satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore
contubernio patris[344] ibidem militabat, annos natus circiter viginti;
quae res Marium cum pro[345] honore, quem affectabat, tum contra Metellum
vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus,
grassari,[346] neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo
ambitiosum[347] foret, milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore
imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo
Uticae erat, criminose, simul et magnifice de bello loqui, dimidia pars
exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis
habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis[348] et regiae
superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora
videbantur, quod diuturnitate belli res familiares corruperant et animo
cupienti nihil satis festinatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account