C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
66. Interim Jugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna
cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitates, quae ab se
defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare,[356] communire
suos locos, arma, tela, aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut
commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis
erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cunta
agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio, Jugurtha pacificante,
praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate
alienati,[357] principes civitatis inter se conjurant; nam vulgus, uti
plerumque solet, et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque
discordiosum[358] erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio adversum.
Dein, compositis inter se rebus, in diem tertium constituunt, quod is
festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam
formidinem ostentabat.[359] Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque
militares et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium
domos suas invitant; eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant;
postea milites palantes, inermos, quippe in tali die[360] ac sine
imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii
studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus
tumultus ipse et res novae satis placebant.
[356] _Affectare_, 'to try to obtain a thing,' 'to exert one's self for a
thing.'
[357] _Voluntate alienati_; that is, _sua sponte alienati_.
[358] _Discordiosus_, 'quarrelsome;' a very rare word, but formed with
perfect correctness. Zumpt, S 252.
[359] 'The day promised (beforehand) recreation and enjoyment, rather
than apprehension and terror;' namely, to the Romans or the Roman
garrison.
[360] _In tali die_. The preposition here is unusual, but is justified by
the addition _tali_, indicating the particular circumstances of that
day of joy. See Zumpt, S 475, note. _Inermos_ is much more rare than
_inermes_. See Zumpt, S 101, note.
67. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissimum
facerent, trepidare; ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant,
praesidium hostium; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc
mulieres puerique pro tectis aedificiorum[361] saxa et alia, quae locus
praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum,[362] neque a
fortissimis infirmissimo generi resisti posse; juxta boni malique,
strenui et imbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate,
saevissimis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus unus
ex omnibus Italicis intactus profugit; id misericordiane hospitis, an
pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in
tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque
videtur.[363]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account