C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
79. Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non
indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium
memorare; eam rem nos locus admonuit.[407] Qua tempestate Carthaginienses
pleraeque Africae imperitabant,[408] Cyrenenses quoque magni atque
opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie; neque flumen neque
mons erat, qui fines eorum discerneret; quae res eos in magno diuturnoque
bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones item classes saepe
fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant, veriti, ne
mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias
sponsionem faciunt,[409] uti certo die legati domo proficiscerentur; quo
in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis
haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis
erat, maturavere iter pergere,[410] Cyrenenses tardius iere. Id
socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis
tempestas haud secus atque in mari retinere.[411] Nam ubi per loca
aequalia et nuda gignentium[412] ventus coortus arenam humo excitavit, ea
magna vi agitata ora oculosque implere solet, ita prospectu impedito
morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident et ob
rem corruptam[413] domi poenas metuunt, criminari Carthaginienses ante
tempus domo digresses, conturbare rem,[414] denique omnia malle quam
victi abire. Sed quum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam,
peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt,[415] ut vel illi,
quos fines populo suo peterent, ibi[416] vivi obruerentur, vel eadem
condicione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni condicione
probata seque vitamque suam rei publicae condonavere; ita vivi obruti.
Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique
illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account