C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
101. Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul
speculatores citi sese ostendunt, qua re hostes adesse intellegitur.[558]
Sed quia diversi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem
significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo
ordine commutato, adversum omnia paratus, ibidem opperitur. Ita Jugurtham
spes frustrata, qui copias in quatuor paries distribuerat, ratus ex
omnibus aeque[559] aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla,
quem primum hostes attigerant, cohortatus suos, turmatim et quam maxime
confertis equis ipse aliique Mauros invadunt,[560] ceteri in loco
manentes ab jaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus
venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum
peditibus, quos Volux filius ejus adduxerat, neque in priore pugna, in
itinere morati, affuerant,[561] postremam Romanorum aciem invadunt. Tum
Marius apud primos agebat, quod ibi Jugurtha cum plurimis erat.
Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum paucis ad pedites
convertit;[562] ibi Latine (nam apud Numantiam loqui didicerat) exclamat:
'nostros frustra pugnare paulo ante Marium sua manu interfectum;' simul
gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis impigre occiso
pedite nostro cruentaverat. Quod ibi milites accepere, magis atrocitate
rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in
perculsos Romanos acrius incedere. Jamque paulum ab fuga aberant, quum
Sulla, profligatis iis, quos adversum[563] ierat, rediens ab latere
Mauris incurrit. Bocchus statim avertitur. At Jugurtha, dum sustentare
suos et prope jam adeptam victoriam retinere cupit circumventus ab
equitibus, dextra sinistra omnibus[564] occisis, solus inter tela hostium
vitabundus[565] erumpit. Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit
auxilio suis, quos pelli jam acceperat. Denique hostes jam undique fusi.
Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi fugere, occidi
capi; equi atque viri afflicti, ac multi vulneribus acceptis neque fugere
posse neque quietem pati, niti modo, ac statim concidere; postremo omnia,
qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus
infecta sanguine.[566]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account