C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
'Rex Bocche, magna nobis laetitia est, quum te talem virum di monuere,
uti aliquando pacem quam bellum malles, neu te optimum cum pessimo omnium
Jugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam
necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissimum persequi.
Ad hoc populo Romano jam a principio melius visum amicos quam servos
quaerere; tutiusque rati[571] volentibus quam coactis imperitare. Tibi
vero nulla opportunior nostra amicitia, primum, quod procul absumus, in
quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus; dein quod
parentes abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis
fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo
Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quarn mala perpessus
es.[572] Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, cui scilicet
placuisse[573] et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per
illam licet, festina atque, uti coepisti, perge. Multa atque opportuna
habes,[574] quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus
tuum demitte,[575] nunquam populum Romanum beneficiis victum esse; nam
bello quid valeat, tute scis.'
Ad ea Bocchus placide et benigne; simul pauca pro delicto suo verba
facit: 'Se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse; nam
Numidiae partem, unde vi Jugurtham expulerit,[576] jure belli suam
factam; eam vastari a Mario pati nequivisse; praeterea missis antea Romam
legatis, repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere ac tum,[577] si
per Marium liceret, legates ad senatum missurum.' Dein, copia facta,[578]
animus barbari ab amicis flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullae
et Manlii, metuens id, quod parabatur, donis corruperat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account