C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
52. Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie
assentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi
orationem habuit: 'Longe mihi alia mens est, P. C., quum res atque
pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum mecum ipse
reputo.[273] Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae,
parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere
ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera
maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat,
ubi evenit, frustra judicia implores; capta urbe nihil fit reliqui
victis. Sed, per deos immortales, vos ego appello, qui semper domos,
villas, signa, tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis,[274] si
ista, cujuscunque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus
vestris otium praebere vultis, expergiscimini aliquando et capessite rem
publicam.[275] Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis:
libertas et anima nostra in dubio est. Saepenumero, P. C., multa verba in
hoc ordine feci,[276] saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium
questus sum, multosque mortales ea causa adversos habeo; qui mihi atque
animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem,[277] haud facile
alterius libidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi
pendebatis, tamen res publica firma erat; opulentia neglegentiam
tolerabat.[278] Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus
vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium, populi Romani sit,
sed haec cujuscunque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura
sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat.[279]
Jampridem equidem[280] nos vera vocabula rerum amisimus, quia bona aliena
largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo[281] res
publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent,
liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerarii; ne
illi sanguinem nostrum largiantur, et[282] dum paucis sceleratis parcunt,
bonos omnes perditum eant. Bene et composite G. Caesar paulo ante in hoc
ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existimans ea, quae de
inferis memorantur, diverso itinere malos a bonis loca taetra, inculta,
foeda atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum
publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens,
ne, si Romae sint, aut a popularibus conjurationis aut a multitudine
conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in
urbe et non[283] per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia,
ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium
est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non
timet, eo magis refert[284] me mihi atque vobis timere. Quare quum de P.
Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote,[285] vos simul de
exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account