C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paululum modo
vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt.[286] Nolite existimare,
majores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse.[287] Si ita
res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus; quippe sociorum atque
civium, praeterea armorum atque equorum major nobis copia quam illis est.
Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt, domi
industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque
delicto neque libidini obnoxius.[288] Pro his nos habemus luxuriam atque
avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias,
sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum est; omnia
virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi
quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic[289] pecuniae aut
gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam[290] rem publicam.
Sed ego haec omitto. Conjuravere nobilissimi cives patriam
incendere,[291] Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum
accersunt; dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini
etiamnunc, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis?[292]
Misereamini censeo[293],--deliquere homines adolescentuli per
ambitionem,--atque etiam armatos dimittatis. Nae ista vobis mansuetudo et
misericordia, si illi arma ceperint in miseriam onvertet.[294] Scilicet
res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam.[295] Immo vero[296] maxime;
sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini,
videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in
maximis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus
auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera
omnia cedunt; ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos
implores;[297] irati infestique sunt. Apud majores nostros A. Manlius
Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem
pugnaverat, necare jussit,[298] atque ille egregius adolescens
immoderatae fortitudinis morte poenas dedit: vos de crudelissimis
parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic
sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si
famae suae, si dis aut hominibus unquam ullis pepercit; ignoscite Cethegi
adolescentiae, nisi iterum jam patriae bellum fecit. Nam quid ego de
Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si quidquam[299] unquam pensi
fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, P. C., si
mehercule peccato locus esset,[300] facile paterer vos ipsa re corrigi,
quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum
exercitu faucibus urguet:[301] alii intra moenia atque in sinu urbis sunt
hostes: neque parari neque consuli quidquam potest occulte; quo magis
properandum est. Quare ita ego censeo: quum nefario consilio sceleratorum
civium res publica in maxima pericula venerit, iique indicio T. Volturcii
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account