C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno
usui est memoria rerum gestarum:[24] cujus de virtute quia multi dixere,
praetereundum puto, simul ne per insolentiam[25] quis existimet memet
studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi
procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen
inertiae imponant: certe, quibus[26] maxima industria videtur salutare
plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego
temporibus magistratum adeptus sim, et quales viri idem assequi
nequiverint,[27] et postea quae genera hominum in senatum pervenerint,
profecto existimabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei
mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei
publicae venturum. Nam saepe ego audivi, Q. Maximum,[28] P. Scipionem,
praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum
majorum imagines[29] intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem
accendi. Scilicet[30] non ceram illam neque figuram tantam vim in sese
habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore
crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam
adaequaverit.[31] At contra, quis est omnium his moribus,[32] quin
divitiis et sumptibus, non probitate neque[33] industria cum majoribus
suis contendat? Etiam homines novi,[34] qui antea per virtutem soliti
erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis
artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi[35] praetura et
consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica
sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est.
Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget
taedetque; nunc ad inceptum redeo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account