Christmas: Its Origin and Associations: Together with Its Historical Events and Festive Celebrations During Nineteen CenturiesDawson, W. F. (William Francis)
History
Christmas: Its Origin and Associations: Together with Its Historical Events and Festive Celebrations During Nineteen Centuries
Dawson, W. F. (William Francis)
Christmas -- History
"Quae beneficia (Viri Electores clarissimi) plus difficultatis atque,
oneris apportant collacata, qu[=a] debite administrata; poterunt honoris,
caute magis primo in limine credo excipienda qu[=a] aut imensae dignitatis
expectatione appetenda auide, aut boni incogniti coeco appetitu
app'hendenda temere. Quor[=u] in albo (Electores conscripti) c[=u] semper
dignitates istiusmodi serio retulerim, Vos (pace dic[=a] vestrae
diligentiae) non tam mihi videmini gratias debere expectare, qua ipse istud
onus suscepturus videor promereri. N[=a] illud demum gratijs excipitur
benefici[=u] (pro tempor[=u] ratione loquor) quod nec sollicitudo vrget nec
offici[=u]--Infinitae autem adeo sunt anxietates, quae vel istam dominatus
[Greek: anatyposin] circumcingunt, vt pauci velint ipsas c[=u] dominatu
lubenter amplecti, nulli possint euitare, nulli sustinere. N[=a] vbi veri
imperij facies est repraesentanda expectanda semper est aliqua curar[=u]
proportio. Veru cum dignitas Electoria, amicitia suffragatoria, populi
applausus, [=o]ni[=u] consensus Democratiae tollendae causa ad primatum
euocauerint, lubens animi nostri strenuae renuentis temperabo impet[=u],
et sedulo impenda curam, vt Reip: (si vobis minus possim singulis) toti
satisfaci[=a]. Hic ego non ita existimo opportun[=u] progressu[=u]
nostror[=u] aduersarijs cur[=a] imperij promiscuam et indigestam
collaudantibus respondere, aut status Monarchici necessitat[=e]
efferentibus assentari: Disceptation[=u] vestrar[=u] non accessi judex,
accersor imperator; Amori vestro (Viri nobis ad prime chari) lubens
tribuo gloriae nostrae ort[=u]; progress[=u] august[=u] atque, gloriosu a
vobis ex officio vestro exigere, praeter amor[=e] nostrum fore no arbitror.
Tyra[=u]idem non profiteor, imperi[=u] exercebo. Cujus foeliciores
processus vt promoueantur, atque indies stabiliant aeris magis quam oris
debetis esse prodigi. Quare primitias amoris, atque officij vestri statuo
extemplo exigendas, ne aut ipse sine authoritate imperare, aut imperium
sine gloria capessisse videar [Greek: Politeian] Atheniensem sequimur,
cujus ad norman Ego ad munus regui jam suffectus, Mineruae, Vulcano et
Prometheo sacra c[=u] ludorum curatoribus pro moris vsu, prima mea in his
sacris authoritate fieri curabo. Interim vero (Viri nostra authoritate
adhuc majores) juxta praedictae Reipublicae jmagin[=e] choragos, seu
adjutores desidero, qui n[=o] tantum ludis praeponantur, sed et
liberalitate pro op[=u] ratione in Reipublicae impensas vtentes, ex aere
publico praemia partim proponant, partim de suo insumant, hoc nomine
quod illor[=u] sint praefecti. Quae alia vestri sunt officij moniti
praestabitis, quae amoris, vltro (vti Spero) offeretis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account