Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (05 of 12): Henrie the SecondHolinshed, Raphael
History
Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (05 of 12): Henrie the Second
Holinshed, Raphael
Great Britain -- History -- Henry II, 1154-1189; Great Britain -- History -- To 1485; Great Britain -- History -- Tudors, 1485-1603
3 Concessit autem rex Scotiæ, & frater eius, & barones, & alij
homines sui domino regi, quòd ecclesia Scotiæ talem subiectionem
amodò faciet ecclesiæ Angliæ, qualem facere debet, & solebat
tempore regum Angliæ prædecessorum suorum.
4 Similiter Richardus episcopus Sancti Andreæ, & Richardus
episcopus Dunkelden. & Gaufridus abbas de Dunfermlin. & Herbertus
prior de Coldingham concesserunt, vt ecclesia Anglicana illud
habeat ius in ecclesia Scotiæ, quod de iure debet habere: & quod
ipsi non erunt contra ius Anglicanæ ecclesiæ. Et de hac
concessione sicut quando ligiam fidelitatem domino regi & domino
Henrico filio suo fecerint, ita eos inde assecurauerint.
5 Hoc idem facient alij episcopi & clerus Scotiæ, per
conuentionem inter dominum regem Scotiæ & Dauid fratrem suum &
barones suos factam, comites & barones & alij homines de terra
regis Scotiæ (de quibus dominus rex habere voluerit) facient ei
homagium contra omnem hominem, & fidelitatem vt ligio domino suo
sicut alij homines sui facere ei solent, & Henrico filio suo &
hæredibus suis salua fide domini regis patris sui. Similiter
hæredes regis Scotiæ & baronum & hominum suorum homagium &
ligiantiam facient hæredibus domini regis contra omnem hominem.
6 Præterea rex Scotiæ et homines sui nullū amodò fugitiuum de
terra domini regis pro felonia receptabunt, vel in alia terra sua
nisi voluerit venire ad rectum in curia domini regis & stare
iudicio curiæ. Sed rex Scotiæ & homines sui quàm citius poterunt
eum capient, & domino regi reddent, vel iusticiarijs suis aut
balliuis suis in Anglia.
7 Si autem de terra regis Scotiæ aliquis fugitiuus fuerit pro
felonia in Anglia, nisi voluerit venire ad rectu in curia domini
regis Scotiæ & stare iudicio curiæ, non receptabitur in terra
regis, sed liberabitur hominibus regis Scotiæ, per balliuos
domini regis vbi inuentus fuerit.
8 Præterea homines domini regis habebunt terras suas quas
habebant, & habere debent de domino rege, & hominibus suis, & de
rege Scotiæ & de hominibus suis. Et homines regis Scotiæ habebunt
terras suas, quas habebant, & habere debent de domino rege &
hominibus suis. Pro ista vero conuentione & fine firmiter
obseruando domino regi & Henrico filio suo & hæredibus suis Ã
rege Scotiæ & hæredibus suis, liberauit rex Scotiæ domino regi
castellum de Roxburgh, & castellum Puellarum, & castellum de
Striueling, in manu domini regis, & ad custodienda castella
assignabit rex Scotiæ de redditu suo mesurabiliter ad voluntatem
domini regis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account