Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (05 of 12): Henrie the SecondHolinshed, Raphael
History
Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (05 of 12): Henrie the Second
Holinshed, Raphael
Great Britain -- History -- Henry II, 1154-1189; Great Britain -- History -- To 1485; Great Britain -- History -- Tudors, 1485-1603
2 Et si qui ex eis regi Angliæ & ei rebelles fuerint, & tributum
& alia iura regis Angliæ per manum eius soluere noluerint, & Ã
fidelitate regis Angliæ recesserint, ipse eos iusticiet &
amoueat. Et si eos per se iusticiare non poterit, constabularius
regis Angliæ, & familia sua de terra ilia iuuabunt eum ad hoc
faciendum, cùm ab ipso fuerint requisiti, & ipsi viderint quòd
necesse fuerit. Et propter hunc finem reddet prædictus rex
Conaciæ domino regi Angliæ tributum singulis annis, scilicet de
singulis decem animalibus vnum corium placabile mercatoribus, tam
de tota terra sua, quàm de aliena.
3 Excepto quòd de terris illis quas dominus rex Angliæ retinuit
in dominio suo, & in dominio baronum suorum, nihil se
intromittet, scilicet Duuelina cum pertinentijs suis, & Midia cum
omnibus pertinentijs suis sicut vnquam Marchat Wamailethlachlin
earn meliùs & pleniùs tenuit, aut aliqui qui eam de eo tenuerint.
Et excepta Wesefordia, cum omnibus pertinentijs suis, scilicet
cum tota lagenia. Et excepta Waterfordia cum tota terra illa, quæ
est à Waterford vsq; ad Duncarnam, ita vt Duncarnam sit cum
omnibus pertinentijs suis infra terram illam.
4 Et si Hibernenses qui aufugerint, redire voluerint ad terram
baronum regis Angliæ, redeant in pace, reddendo tributum
prædictum quod alij reddunt, vel faciendo antiqua seruicia quæ
facere solebant pro terris suis. Et hoc sit in arbitrio dominorum
suorum. Et si aliqui eorum redire noluerint, domini eorum & rex
Conaciæ accipiat obsides ab omnibus quos ei commisit dominus rex
Angliæ ad voluntatem domini regis & suam. Et ipse dabit obsides
ad voluntatem domini regis Angliæ illos vel alios, & ipsi
seruient domino de canibus & auibus suis singulis annis de
præsentis suis. Et nullum omninò de quacunque terra regis sit,
retinebunt contra voluntatem domini regis & mandatum. Hijs
testibus, Richardo episcopo Wintoniæ, Gaufrido episcopo Eliensi,
Laurentio Duuelinensi archiepiscopo, Gaufrido, Nicholao & Rogero
capellanis regis, Guilhelmo comite de Essex, alijs multis.
Moreouer, at this parlement the king gaue an Irishman named Augustine,
the bishoprike of Waterford, which see was then void, and sent him into
Ireland with Laurence the archbishop of Dubline to be consecrated of
Donat the archbishop of Cassels. The same yeare, both England and the
countries adioining were sore vexed with a great mortalitie of people,
[Sidenote: A great derth.] and immediatlie after followed a sore dearth
and famine.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account