Claudian, volume 1 (of 2): With an English translation by Maurice PlatnauerClaudianus, Claudius
General
Claudian, volume 1 (of 2): With an English translation by Maurice Platnauer
Claudianus, Claudius
Claudianus, Claudius -- Translations into English
nec miles pluviae flores dispergere ritu
cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
“Dive parens, seu te complectitur axis Olympi,
seu premis Elysias animarum praemia valles, 301
en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
iam gratae rediere vices; cunabula pensat;
acceptum reddit thalamum natoque reponit,
quod dederat genitor. numquam te, sancte, pigebit
iudicii nec te pietas suprema fefellit. 306
dignus cui leges, dignus cui pignora tanti
principis et rerum commendarentur habenae.
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo
quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,
quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem, 311
ni prohiberet Hymen, quae tempestiva relatu,
nunc canimus. quis consilio, quis iuris et aequi
nosse modum melior? quod semper dissilit, in te
convenit, ingenio robur, prudentia forti. 315
fronte quis aequali? quem sic Romana decerent
culmina? sufficerent tantis quae pectora curis?
stes licet in populo, clamet quicumque videbit:
‘hic est, hic Stilicho!’ sic se testatur et offert
celsa potestatis species, non voce feroci, 320
non alto simulata gradu, non improba gestu.
adfectant alii quidquid fingique laborant,
hoc donat natura tibi. pudor emicat una
* * * * *
Page 265
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account