Claudian, volume 1 (of 2): With an English translation by Maurice PlatnauerClaudianus, Claudius
General
Claudian, volume 1 (of 2): With an English translation by Maurice Platnauer
Claudianus, Claudius
Claudianus, Claudius -- Translations into English
navibus et socia comitentur classe Sygambri.
pallida translatum iam sentiat Africa Rhenum. 374
an patiar tot probra sedens iuvenisque relinquam
quae tenui rexique puer? bis noster ad Alpes
alterius genitor defensum regna cucurrit.
nos praedae faciles insultandique iacemus?”
Finierat. Stilicho contra cui talia reddit:
“adversine tubam princeps dignabere Mauri? 380
auferet ignavus clari solacia leti.
te bellante mori? decernet Honorius inde,
hinc Gildo? prius astra Chaos miscebit Averno.
vindictam mandasse sat est; plus nominis horror
quam tuus ensis aget. minuit praesentia famam. 385
qui stetit aequatur campo, collataque nescit
maiestatem acies. sed quod magis utile factu
atque hosti gravius (sensus adverte) docebo
est illi patribus, sed non et moribus isdem
Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris 390
spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit
insidiis, patrias in pignora contulit iras
et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una
occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo 395
dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras
naturamque simul fratremque hominemque cruentus
exuit et tenuem caesis invidit harenam.
hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas
avertitque diem; sceleri sed reddidit Atreus 400
* * * * *
Page 127
the Sygambri come with allied fleet. Let trembling Africa now have
experience of the dwellers on Rhine’s banks. Or shall I sit here and
submit to such disgrace? Shall I relinquish, now that I am a man, what
I ruled and governed as a boy? Twice my father hurried to the Alps to
defend another’s realm. Am I to be an easy prey, an object of scorn?”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account