Claudian, volume 2 (of 2): With an English translation by Maurice PlatnauerClaudianus, Claudius
General
Claudian, volume 2 (of 2): With an English translation by Maurice Platnauer
Claudianus, Claudius
Claudianus, Claudius -- Translations into English
ore preces! ruit illa tamen confisa sororum
praesidio; famulae longo post ordine Nymphae. 230
“Itur in aeterno vestitos gramine colles
et prima sub luce legunt, cum rore serenus
albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
sed postquam medio sol altior institit axi,
ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat 235
insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
nosse nec aurigam licuit: seu mortifer ille
seu Mors ipsa fuit. livor permanat in herbas;
deficiunt rivi; squalent rubigine prata
et nihil adflatum vivit: pallere ligustra, 240
expirare rosas, decrescere lilia vidi.
ut rauco reduces tractu detorsit habenas,
nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.
Persephone nusquam. voto rediere peracto
nec mansere deae. mediis invenimus arvis 245
exanimem Cyanen: cervix redimita iacebat
et caligantes marcebant fronte coronae.
adgredimur subito et casus scitamur eriles
(nam propior cladi steterat): quis vultus equorum?
quis regat? illa nihil, tacito sed laesa veneno 250
solvitur in laticem: subrepit crinibus umor;
liquitur in roremque pedes et brachia manant
nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
discedunt aliae. rapidis Acheloides alis
sublatae Siculi latus obsedere Pelori 255
* * * * *
Page 363
entreaties did my lips not utter! Away she flew, trusting to the
sisters’ protection; the scattered company of attendant nymphs followed
after her.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account