The latter view is that held by Mr. Mivart, who follows St. Augustin,
and implies that he has the sanction of Suarez. But, in point of fact,
the latter great light of orthodoxy takes no small pains to give the
most explicit and direct contradiction to all such imaginations, as
the following passages prove. In the first place, as regards plants,
Suarez discusses the problem:--
"_Quomodo herba virens et caetera vegetabilia hoc [tertio] die
fuerint producta._[1]
[Footnote 1: "Propter haec ergo sententia illa Augustini et
propter nimiam obscuritatem et subtilitatem ejus difficilis
creditu est: quia verisimile non est Deum inspirasse Moysi,
ut historiam de creatione mundi ad fidem totius populi adeo
necessariam per nomina dierum explicaret, quorum significatio
vix inveniri et difficillime ab aliquo credi posset." _(Loc.
cit._ Lib. I. cap. xi. 42.)]
"Praecipua enim difficultas hîc est, quam attingit Div. Thomas
I, par. qu. 69, art. 2, an haec productio plantarum hoc die
facta intelligenda sit de productione ipsarum in proprio esse
actuali et formali (ut sic rem explicerem) vel de productione
tantum in semine et in potentia. Nam Divus Augustinus libro
quinto Genes, ad liter, cap. 4 et 5 et libro 8, cap. 3,
posteriorem partem tradit, dicens, terram in hoc die accepisse
virtutem germinandi omnia vegetabilia quasi concepto omnium
illorum semine, non tamen statim vegetabilia omnia produxisse.
Quod primo suadet verbis illis capitis secundi. _In die quo
fecit Deus coelum et terram et omne virgultum agri priusquam,
germinaret_. Quomodo enim potuerunt virgulta fieri antequam
terra germinaret nisi quia causaliter prius et quasi in
radice, seu in semine facta sunt, et postea in actu producta?
Secundo confirmari potest, quia verbum illud _germinet terra_
optimè exponitur potestativè ut sic dicam, id est, accipiat
terra vim germinandi. Sicut in eodem capite dicitur _crescite
et multiplicamini_. Tertio potest confirmari, quia actualis
productio vegetabilium non tarn ad opus creationis, quam ad
opus propagationis pertinet, quod postea factum est. Et hanc
sententiam sequitur Eucherius lib. 1, in Gen. cap. 11, et illi
faveat Glossa, interli. Hugo. et Lyran. dum verbum _germinet_
dicto modo exponunt. NIHILOMINUS CONTRARIA SENTENTIA TENENDA
EST: SCILICET, PRODUXISSE DEUM HOC DIE HERBAM, ARBORES, ET
ALIA VEGETABILIA ACTU IN PROPRIA SPECIE ET NATURA. Haec est
communis sententia Patrum.--Basil, homil. 5; Exaemer. Ambros.
lib. 3; Exaemer. cap. 8,11, et 16; Chrysost, homil. 5 in Gen.
Damascene, lib. 2 de Fid. cap. 10; Theodor. Cyrilli. Bedae,
Glossae ordinariae et aliorum in Gen. Et idem sentit Divus
Thomas, _supra_, solvens argumenta Augustini, quamvis propter
reverentiam ejus quasi problematicè semper procedat. Denique
idem sentiunt omnes qui in his operibus veram successionem et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account