Darwiniana : Essays — Volume 02Huxley, Thomas Henry
Science
Darwiniana : Essays — Volume 02
Huxley, Thomas Henry
Darwin, Charles, 1809-1882; Evolution (Biology)
"13. Secundo de omnibus aliis formis substantialibus [sc. materialibus]
dicendum est non fieri proprie ex nihilo, sed ex potentia præjacentis
materiæ educi: ideoque in effectione harum formarum nil fieri contra illud
axioma, _Ex nihilo nihil fit_, si recte intelligatur. Hæc assertio
sumitur ex Aristotele 1. Physicorum per totum et libro 7. Metaphyss. et ex
aliis auctoribus, quos statim referam. Et declaratur breviter, nam fieri ex
nihilo duo dicit, unum est fieri absolute et simpliciter, aliud est quod
talis effectio fit ex nihilo. Primum propriè dicitur de re subsistente,
quia ejus est fieri, cujus est esse: id autem proprie quod subsistit et
habet esse; nam quod alteri adjacet, potius est quo aliud est. Ex hac ergo
parte, formæ substantiales materiales non fiunt ex nihilo, quia proprie non
fiunt. Atque hanc rationem reddit Divus Thomas 1 parte, quæstione 45,
articulo 8, et quæstione 90, articulo 2, et ex dicendis magis explicabitur.
Sumendo ergo ipsum _fieri_ in hac proprietate et rigore, sic fieri ex
nihilo est fieri secundum se totum, id est nulla sui parte præsupposita, ex
quo fiat. Et hac ratione res naturales dum de novo fiunt, non fiunt ex
nihilo, quia fiunt ex præsupposita materia, ex qua componuntur, et ita non
fiunt, secundum se totæ, sed secundum aliquid sui. Formæ autem harum rerum,
quamvis revera totam suam entitatem de novo accipiant, quam antea non
habebant, quia vero ipsæ non fiunt, ut dictum est, ideo neque ex nihilo
fiunt. Attamen, quia latiori modo sumendo verbum illud _fieri_ negari
non potest: quin forma facta sit, eo modo quo nunc est, et antea non erat,
ut etiam probat ratio dubitandi posita in principio sectionis, ideo
addendum est, sumpto _fieri_ in hac amplitudine, fieri ex nihilo non
tamen negare habitudinem materialis causæ intrinsecè componentis id quod
fit, sed etiam habitudinem causæ materialis per se causantis et
sustentantis formam quæ fit, seu confit. Diximus enim in superioribus
materiam et esse causam compositi et formæ dependentis ab illa: ut res ergo
dicatur ex nihilo fieri uterque modus causalitatis negari debet; et eodem
sensu accipiendum est illud axioma, ut sit verum: _Ex nihilo nihil
fit_, scilicet virtute agentis naturalis et finiti nihil fieri, nisi ex
præsupposito subjecto per se concurrente, et ad compositum et ad formam, si
utrumque suo modo ab eodem agente fiat. Ex his ergo rectè concluditur,
formas substantiales materiales non fieri ex nihilo, quia fiunt ex materia,
quæ in suo genere per se concurrit, et influit ad esse, et fieri talium
formarum; quia, sicut esse non possunt nisi affixae materiæ, a qua
sustententur in esse: ita nec fieri possunt, nisi earum effectio et
penetratio in eadem materia sustentetur. Et hæc est propria et per se
differentia inter effectionem ex nihilo, et ex aliquo, propter quam, ut
infra ostendemus, prior modus efficiendi superat vim finitam naturaliam
agentium, non vero posterior.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account