*5* II. Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea
litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant
cognitione dignissima. Quid enim est, per deos, optabilius sapientia,
quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius? Hanc igitur
qui expetunt,[165] philosophi nominantur, nec quicquam aliud est
philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae.
Sapientia autem est, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum
divinarum et humanarum causarumque, quibus eae res continentur,
scientia; cuius studium qui vituperat, haud sane intellego, quidnam sit,
quod laudandum putet. *6* Nam sive oblectatio quaeritur animi requiesque
curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid
anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum? sive ratio
constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, per
quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum
minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium
atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina
virtutis, ubi ea quaeretur, cum ab hoc discendi genere discesseris?
#Hortensius, de Div., II, 1.#
Sed haec, cum ad philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent,
quod alio quodam libro fecimus; hoc autem tempore tantum nobis
declarandum fuit, cur orbati rei publicae muneribus ad hoc nos studium
potissimum contulissemus.
*7* Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus,
satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse
dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore
praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra
sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore nec habeat
umquam, quid sequatur. Quae enim esset ista mens vel quae vita potius
non modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata? Nos autem, ut
ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes
alia probabilia, contra alia dicimus.
*8* Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi
videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam
vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? Contra
autem omnia disputatur[166] a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere
non posset,[167] nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
#II, 20 ff.#
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror,
diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima
nobilissimaque philosophia Cratippo auctore versaris iis simillimo, qui
ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra finitima vestris ignota
esse nolui.
Sed iam ad instituta pergamus.
[165] _expetunt_ L c p, Edd.; _expetant_ H; _expectant_ B a
b.
[166] _disputatur_ Edd.; _disputantur_ MSS.
[167] _posset_ a c; _possit_ B H b.
#Why philosophy is worth while.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account