*19* VI. Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut
hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo
post, sed pauca ante dicenda sunt.
Magnam vim esse in fortuna in utramque partem, vel secundas ad res vel
adversas, quis ignorat? Nam et, cum prospero flatu eius utimur, ad
exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur. Haec igitur ipsa
fortuna ceteros casus rariores habet, primum ab inanimis procellas,
tempestates, naufragia, ruinas, incendia, deinde a bestiis ictus,
morsus, impetus; haec ergo, ut dixi, rariora. *20* At vero interitus
exercituum, ut proxime trium, saepe multorum, clades imperatorum, ut
nuper summi et singularis viri, invidiae praeterea multitudinis atque ob
eas bene meritorum saepe civium expulsiones, calamitates, fugae,
rursusque secundae res, honores, imperia, victoriae, quamquam fortuita
sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici
possunt.
Hoc igitur cognito dicendum est, quonam modo hominum studia ad
utilitates nostras allicere atque excitare possimus. Quae si longior
fuerit oratio, cum magnitudine utilitatis comparetur; ita fortasse
etiam brevior videbitur.
*21* Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque
honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa
quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt, quemque
dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene
rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a
quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones
aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae
sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea
tenentur, et illis, qui ad eam[182] confugere conantur; *22* male enim
se res habet, cum, quod virtute effici debet, id temptatur pecunia. Sed
quoniam non numquam hoc subsidium necessarium est, quem ad modum sit
utendum eo, dicemus, si prius iis[183] de rebus, quae virtuti propiores
sunt, dixerimus.
Atque etiam subiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis
pluribus. Ducuntur enim aut benivolentia aut beneficiorum magnitudine
aut dignitatis praestantia aut spe sibi id utile futurum aut metu, ne vi
parere cogantur, aut spe largitionis promissisque[184] capti aut
postremo, ut saepe in nostra re publica videmus, mercede conducti.
[182] _eam_ c, Edd.; _ea_ B H a b.
[183] _iis_ Edd.; _his_ B H a b; _hijs_ c.
[184] _promissisque_ L c, Edd.; _promissionisque_ B H a b;
_promissionibusque_ alii.
*19* VI. I shall presently discuss the means by which we can gain the
ability to win and hold the affections of our fellow-men; but I must say
a few words by way of preface.
#Co-operation _vs._ Fortune.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account