XVI. Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri
liberales: prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum
muneribus, ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas
res, quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, *56*
liberales autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt
aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione
adiuvant aut opitulantur in re vel quaerenda vel augenda. *(56)* Itaque
miror, quid in mentem venerit Theophrasto in eo libro, quem de divitiis
scripsit; in quo multa praeclare, illud absurde: est enim multus in
laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque
sumptuum facultatem fructum divitiarum putat. Mihi autem ille fructus
liberalitatis, cuius pauca exempla posui, multo et maior videtur et
certior.
#Not found in our Aristotle.#
Quanto Aristoteles gravius et verius nos reprehendit! qui has pecuniarum
effusiones non admiremur, quae fiunt ad multitudinem deliniendam. _Ait
enim_,[221] "qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium
cogerentur[222] mina, hoc primo incredibile nobis videri, omnesque
mirari, sed cum attenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus
iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum
praesertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque
illa delectatio multitudinis ad breve exiguumque tempus _capiatur_,[223]
eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria
quoque moriatur voluptatis." *57* Bene etiam colligit "haec pueris et
mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi
vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse
nullo modo."
Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus,
ut splendor aedilitatum ab optimis viris postuletur.[224] Itaque et P.
Crassus cum cognomine dives, tum copiis functus est aedilicio maximo
munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q.
Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App.
f., multi post, Luculli, Hortensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me
consule vicit superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnificentissima
vero nostri Pompei munera secundo consulatu; in quibus omnibus quid mihi
placeat, vides.
[221] _Ait enim_ Ed.; _at hi_ a; _at hii_ H; _at ii_ B b; _at
hij_ c.
[222] _cogerentur_ B H a b; _cogantur_ L c p.
[223] _capiatur_ Beier; not in MSS.
[224] _postuletur_ B H a b, Heine; _postularetur_ L c p, Bt.
#Extravagant waste of the public games.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account