Hospitality also is a theme of Theophrastus's praise, and rightly so.
For, as it seems to me at least, it is most proper that the homes of
distinguished men should be open to distinguished guests. And it is to
the credit of our country also that men from abroad do not fail to find
hospitable entertainment of this kind in our city. It is, moreover, a
very great advantage, too, for those who wish to obtain a powerful
political influence by honourable means to be able through their social
relations with their guests to enjoy popularity and to exert influence
abroad. For an instance of extraordinary hospitality, Theophrastus
writes that at Athens Cimon was hospitable even to the Laciads, the
people of his own deme; for he instructed his bailiffs to that end and
gave them orders that every attention should be shown to any Laciad who
should ever call at his country home.
*65* XIX. Quae autem opera, non largitione beneficia dantur, haec tum in
universam rem publicam, tum in singulos cives conferuntur. Nam in iure
cavere [,consilio iuvare,][230] atque hoc scientiae genere prodesse quam
plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.
Itaque cum multa praeclara maiorum, tum quod optime constituti iuris
civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio; quam
quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes
retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius
scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc
contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset,
scientia facile vicisset. Haec igitur opera grata multis et ad
beneficiis obstringendos homines accommodata.
*66* Atque huic arti finitima est dicendi [gravior] facultas[231] et
gratior et ornatior. Quid enim eloquentia praestabilius vel admiratione
audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia? Huic
[quoque] ergo[232] a maioribus nostris est in toga dignitatis[233]
principatus datus. Diserti igitur hominis et facile laborantis, quodque
in patriis est moribus, multorum causas et non gravate et gratuito
defendentis beneficia et patrocinia late patent.
*67* Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiae, ne
dicam interitum, deplorarem, ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer
queri. Sed tamen videmus, quibus exstinctis oratoribus quam in paucis
spes, quanto in paucioribus facultas, quam in multis sit audacia. Cum
autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut
diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem,
commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos
ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem; quod qui faciunt,
plurimum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat industria.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account