At qui se locupletes, honoratos, beatos putant, ii ne obligari quidem
beneficio volunt; quin etiam beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi
quamvis magnum aliquod acceperint, atque etiam a se aut postulari aut
exspectari aliquid suspicantur, patrocinio vero se[236] usos aut
clientes appellari mortis instar putant. *70* At vero ille tenuis, cum,
quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet,[237] non modo
illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim
multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si
quo forte fungitur, sed etiam extenuat. Videndumque illud est, quod, si
opulentum fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si[238] forte, in
liberis eius manet gratia; sin autem inopem, probum tamen et modestum,
omnes non improbi humiles, quae magna in populo multitudo est,
praesidium sibi paratum vident. *71* Quam ob rem melius apud bonos quam
apud fortunatos beneficium collocari puto.
Danda omnino opera est, ut omni generi satis facere possimus; sed si res
in contentionem veniet, nimirum Themistocles est auctor adhibendus; qui
cum consuleretur, utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam
collocaret: "Ego vero," inquit, "malo virum, qui pecunia egeat, quam
pecuniam, quae viro." Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione
divitiarum; quarum magnitudo quid ad unum quemque nostrum pertinet?
Illum fortasse adiuvat, qui habet. Ne id quidem semper; sed fac iuvare;
utentior[239] sane sit, honestior vero quo modo? Quodsi etiam bonus erit
vir, ne impediant divitiae, quo minus iuvetur, modo ne adiuvent, sitque
omne iudicium, non quam locuples, sed qualis quisque sit!
Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra
aequitatem contendas, ne quid pro iniuria; fundamentum enim est
perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse
laudabile.
[235] _gratiam ... habere_ L c p, Edd.; not in B H a b.
[236] _vero se_ B H a b; _vero tuo se_ L c p.
[237] _putet_ Ed.; _putat_ MSS.
[238] _si_ L c p, Edd.; not in B H a b.
[239] _utentior_ MSS., Bt.^1, Heine; _potentior_ later MSS.;
_opulentior_ one MS. (C. Lange), Lambinus, Bt.^2, Müller.
#The basis for personal service is character not fortune.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account