*81* At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas
quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem
clandestino introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem
improviso oppressisset,[251] sescentos exsules, qui locupletissimi
fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit.
Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem,
quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere
iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones
moveri[252] non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio
multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine
iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum
illa fuerant, oportere. *82* Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem
constituendam pecunia, Alexandream se proficisci velle dixit remque
integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter ad Ptolomaeum,
suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandream conditam.
Cui[253] cum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset,
a rege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia
adiuvaretur. Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium
quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena
tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestimandis
possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent,
possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi,
quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, ut omnes
concordia constituta sine querella discederent.
*83* O virum magnum dignumque, qui in re publica nostra natus esset! Sic
par est agere cum civibus, non, ut bis iam vidimus, hastam in foro
ponere et bona civium voci subicere[254] praeconis. At ille Graecus, id
quod fuit sapientis et praestantis viri, omnibus consulendum putavit,
eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non
divellere atque omnis aequitate eadem continere. Habitent gratis in
alieno. Quid ita? ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear, impendam, tu
me invito fruare meo? Quid est aliud aliis sua eripere, aliis dare
aliena? *84* Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi ut emas mea
pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam?
[249] _Ac_ Edd.; _at_ MSS.
[250] _malorum_ L c p, Edd.; _maiorum_ B H a b.
[251] _oppressisset_ L c p, Edd.; _pressisset_ B H a b.
[252] _moveri_ L c p, Edd.; _movere_ B H a b.
[253] _cui_ Edd.; _qui_ MSS.
[254] _subicere_ L c p, Edd.; _subiacere_ B H a b.
#Instances of agrarian legislation.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account