From this as well as from many other incidents we ought to realize that
expediencies have often to be weighed against one another and that it is
proper for us to add this fourth division in the discussion of moral
duty.
Let us now pass on to the remaining problems.
CICERO DE OFFICIIS
BOOK III
THE CONFLICT BETWEEN THE RIGHT AND THE EXPEDIENT
LIBER TERTIUS / BOOK III
*1* I. P. Scipionem, M.[265] fili, eum, qui primus Africanus appellatus
est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam
se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus
esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna; quae declarat
illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui
solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non
egeret. Ita duae res, quae languorem afferunt ceteris, illum acuebant,
otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret; sed si
minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus,
voluntate certe proxime accedimus; nam et a re publica forensibusque
negotiis armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam
urbe relicta rura peragrantes saepe soli sumus.
*2* Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo cum illa
comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis
muneribus otium sibi sumebat aliquando et e[266] coetu hominum
frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat,
nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum
est. Exstincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum
nobis aut in curia aut in foro agere possimus? *3* Ita, qui in maxima
celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes
conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum
licet, et saepe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus,
non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his
ipsis,[267] si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo
quidem, quo debebat is,[268] qui quondam peperisset otium civitati, nec
eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non
voluntas.
*4* Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla
enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum
solitudinis munus exstat; ex quo intellegi debet illum mentis agitatione
investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum
nec solum umquam fuisse; nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut
cogitatione tacita a[269] solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi
operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore
eversa quam multis annis stante re publica scripsimus.
[265] _M._ Nonius; _Marce_ MSS.
[266] _e_ c, Edd.; _a_ a; not in B H b.
[267] _ex his ipsis_ c, Edd.; _ex his_ a; _ex ipsis_ B H b.
[268] _debebat is_ c, Edd.; _debeat_ B H b; _debeat is_ corr.
in _debeat_ a.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account