*4* And yet, in my judgment, Africanus earned the higher praise. For no
literary monuments of his genius have been published, we have no work
produced in his leisure hours, no product of his solitude. From this
fact we may safely infer that, because of the activity of his mind and
the study of those problems to which he used to direct his thought, he
was never unoccupied, never lonely. But I have not strength of mind
enough by means of silent meditation to forget my solitude; and so I
have turned all my attention and endeavour to this kind of literary
work. I have, accordingly, written more in this short time since the
downfall of the republic than I did in the course of many years, while
the republic stood.
*5* II. Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec
ulla pars eius inculta ac deserta sit, tum nullus feracior in ea locus
est nec uberior[270] quam de officiis, a quibus constanter honesteque
vivendi praecepta ducuntur. Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe
huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere
confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique
circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire. *6* Quod
cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud
scio an nemini potius quam tibi; sustines enim non parvam exspectationem
imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse
nominis. Suscepisti onus praeterea grave et Athenarum et Cratippi; ad
quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem
redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri.
Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si
discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve
committas, ut, cum[271] omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi
defuisse videare.
Sed haec hactenus; multa enim saepe ad te cohortandi gratia scripsimus;
nunc ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.
*7* Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis accuratissime
disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti
sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et
consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id
esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile,
tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile
videretur, quo modo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis
tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit
dicturum nec exsolvit id, quod promiserat. *8* Quod eo magis miror, quia
scriptum a discipulo eius Posidonio est triginta annis vixisse
Panaetium, posteaquam illos libros edidisset. Quem locum miror a
Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum
scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account