*11* III. Quam ob rem de iudicio Panaeti dubitari non potest; rectene
autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus,
de eo fortasse disputari potest. Nam, sive honestum solum bonum est, ut
Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quem
ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte
collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin
numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus
Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia
opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et,
quicquid honestum esset, id utile esse censerent nec utile quicquam,
quod non honestum.
*12* Quodsi is esset Panaetius, qui virtutem propterea colendam diceret,
quod ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas vel
voluptate vel indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem
aliquando cum honestate pugnare; sed cum sit is, qui id solum bonum
iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam
utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione
peiorem, non videtur debuisse eius modi deliberationem introducere, in
qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est, compararetur. *13*
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere,
id habet hanc, ut opinor, sententiam: cum virtute congruere semper,
cetera autem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti
non repugnarent. Quod cum ita sit, putant quidam hanc comparationem non
recte introductam, nec omnino de eo genere quicquam praecipiendum
fuisse.
Atque[273] illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id in
sapientibus est solis neque a virtute divelli umquam potest; in iis
autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem
perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt. *14*
Haec enim officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici
appellant; ea communia sunt et late patent; quae et ingenii bonitate
multi assequuntur et progressione discendi. Illud autem officium, quod
rectum idem appellant, perfectum atque absolutum est et, ut idem dicunt,
omnes numeros habet nec praeter sapientem cadere in quemquam potest.
*15* Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant,[274]
id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus, quid absit a
perfecto, non fere intellegit; quatenus autem intellegit, nihil putat
praetermissum; quod idem[275] in poematis, in picturis usu venit in
aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae
laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in iis[276] aliquid
probi, quod capiat ignaros, qui quidem,[277] quid in una quaque re vitii
sit, nequeant iudicare; itaque, cum sunt docti a peritis, desistunt
facile sententia.
[273] _Atque_ MSS., Bt.^1, Müller, Heine; _atqui_ Fleckeisen,
Bt.^2, Ed.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account