*17* Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis
repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod
colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam
est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam
cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie
dicitur vereque est honestum, sapientibus; aliter enim teneri non
potest, si qua ad virtutem est facta progressio.
Sed haec quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.
*18* Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt
praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod
utile putant, comparare, boni viri non solent. Itaque existimo
Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc
ipsum sensisse, quod dixerit, "solere" modo, non etiam "oportere."
Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur, quam quod honestum
sit,[280] sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare
turpissimum est.
Quid ergo est, quod non numquam dubitationem afferre soleat
considerandumque videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit
id, de quo consideretur. *19* Saepe enim tempore fit, ut, quod turpe
plerumque haberi soleat, inveniatur non esse turpe; exempli causa
ponatur aliquid, quod pateat latius: Quod potest maius esse[281] scelus
quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur
se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem? Populo
quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud
pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo vero
honestas utilitatem secuta est.[282]
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo,
quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile,
formula quaedam constituenda est; quam si sequemur in comparatione
rerum, ab officio numquam recedemus. *20* Erit autem haec formula
Stoicorum rationi disciplinaeque maxime consentanea; quam quidem his
libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a
Peripateticis vestris, qui quondam idem erant, qui Academici, quae
honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius
haec ab eis disseruntur,[283] quibus, quicquid honestum est, idem utile
videtur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis,[284] quibus
et honestum aliquid non utile et utile[285] non honestum. Nobis autem
nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile
occurrat, id nostro iure liceat defendere. Sed redeo ad formulam.
[278] _aut Aristides_ (_Aristidesve_ p) MSS., Lactantius;
bracketed by J. M. Heusinger, Edd.
[279] _hoc_ Lactantius, Edd., _his_ MSS.
[280] _sit_ c, Bt.^2, Müller; not in B H a b, Bt.^1; _est_
Heine.
[281] _esse_ c, Edd.; not in B H a b.
[282] _utilitatem secuta est_ MSS., Müller, Heine;
_utilitatem; honestatem utilitas secuta est_ Baiter, Ed.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account