*32* As for the case of Phalaris, a decision is quite simple: we have no
ties of fellowship with a tyrant, but rather the bitterest feud; and it
is not opposed to nature to rob, if one can, a man whom it is morally
right to kill;--nay, all that pestilent and abominable race should be
exterminated from human society. And this may be done by proper
measures; for as certain members are amputated, if they show signs
themselves of being bloodless and virtually lifeless and thus jeopardize
the health of the other parts of the body, so those fierce and savage
monsters in human form should be cut off from what may be called the
common body of humanity.
Of this sort are all those problems in which we have to determine what
moral duty is, as it varies with varying circumstances.
[BD] I.e., there are no circumstances of loss or gain that
can warrant a violation of justice.
*33* VII. Eius modi igitur credo res Panaetium persecuturum fuisse, nisi
aliqui casus aut occupatio eius consilium peremisset. Ad quas ipsas
consultationes superioribus libris satis multa praecepta sunt, ex
quibus[293] perspici possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum,
quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit.
Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto tamquam fastigium
imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut
quaedam sibi concedantur, quo facilius, quae volunt, explicent, sic ego
a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, nihil praeter id,
quod honestum sit, propter se esse expetendum. Sin hoc non licet per
Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse maxime
propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est et tum hoc, tum illud
probabilius videtur nec praeterea quicquam probabile.
*34* Ac primum in hoc Panaetius defendendus est, quod non utilia cum
honestis pugnare aliquando posse dixerit (neque enim ei fas erat), sed
ea, quae viderentur utilia. Nihil vero utile, quod non idem honestum,
nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe testatur negatque ullam
pestem maiorem in vitam hominum invasisse quam eorum opinionem, qui ista
distraxerint. Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis,
sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent,[294] induxit
eam, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam. Hanc igitur
partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte
nostro. Neque enim quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum,
quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus meas venerunt.[295]
[293] _superioribus ... ex quibus_ Walker, Bt.^2, Ed.; _ex
superioribus ... quibus_ MSS., Bt.^1; _superioribus ...
quibus_, Heine.
[294] _ea ... incidissent_ MSS., Bt.^1, Heine, Ed.; _eam_
[repugnantiam] ... _incidisset_ Unger, Bt.^2
[295] _venerunt_ Manutius, Edd.; _venerint_ MSS.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account