[BF] With this he waves aside, without even the honour of
mentioning them, the Epicureans, Cyrenaics, etc.
[BG] Because he was a Stoic.
*35* VIII. Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoveri
necesse est; sed si, cum animum attenderis, turpitudinem videas
adiunctam ei rei, quae speciem utilitatis attulerit, tum non utilitas
relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem
esse non posse. Quodsi nihil est tam contra naturam quam turpitudo
(recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque
contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem
re utilitas et turpitudo[296] esse non potest.
Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut
Zenoni visum est, aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua
omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse
aut solum aut summum bonum; quod autem bonum, id certe utile: ita,
quicquid honestum, id utile.
*36* Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum
est, arripuit, id continuo secernit ab honesto. Hinc sicae, hinc venena,
hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes
direptionesque sociorum et civium, hinc opum nimiarum, potentiae non
ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus regnandi exsistunt
cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest.
Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam non dico legum,
quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est,
non vident.
*37* Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio (est
enim totum sceleratum et impium), qui deliberant, utrum id sequantur,
quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent; in ipsa
enim dubitatione facinus inest, etiamsi ad id non pervenerint. Ergo ea
deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio.
Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque
removenda est. Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid
profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare
possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil
incontinenter esse faciendum.
[296] _re utilitas et turp._ c, Edd.; _re utili turpitudo_ B
H a b.
#Expediency and immorality incompatible.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account