*38* IX. Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra
discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum
aëneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus
fores essent; quibus apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine
invisitata[297] anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse
induit (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit.
Ibi cum palam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse
autem omnia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anulum
inverterat. Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit
eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare
arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic
repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae.
Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo[298] plus sibi licere
putet peccare, quam si non haberet[299]; honesta enim bonis viris, non
occulta quaeruntur.
*39* Atque hoc loco philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non
satis acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone;
quasi vero ille aut factum id esse aut fieri potuisse defendat! Haec est
vis huius anuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus
quidem sit, cum aliquid divitiarum, potentiae, dominationis, libidinis
causa feceris, si id dis hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne
facturus. Negant id fieri posse. Nequaquam[300] potest id quidem; sed
quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent. Urguent
rustice sane; negant enim posse et in eo perstant; hoc verbum quid
valeat, non vident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi
sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam
adhibemus, ut, si responderint se impunitate proposita facturos, quod
expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se
ipsa fugienda esse concedant.
Sed iam ad propositum revertamur.
[297] _invisitata_ B H^1, Edd.; _inusitata_ H^2 a b c.
[298] _ni(c)hilo_ c, Edd.; _nihil_ B H a b.
[299] _peccare ... haberet_ MSS.; bracketed by Madv., Bt.
[300] _nequaquam_ Manutius, Bt., Ed., Heine; _quamquam_ (and
yet it is possible) MSS., Müller.
#The story of Gyges and his ring.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account