*40* X. Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis
specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter
utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud,
possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter. Cum Collatino
collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste;
fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor.
Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi
nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile,
patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere
deberet. Itaque utilitas valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas
quidem esse potuisset.
At in eo rege, qui urbem condidit, non item; *41* species enim
utilitatis animum pepulit eius; cui cum visum esset utilius solum quam
cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit his et pietatem et
humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et
tamen muri causam[301] opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec
sane idoneam. Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
*42* Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque
tradendae, cum iis[302] ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod
sine alterius iniuria fiat, serviendum est. Scite Chrysippus, ut multa:
"Qui stadium," inquit, "currit, eniti et contendere debet, quam maxime
possit, ut vincat, supplantare eum, quicum[303] certet, aut manu
depellere nullo modo debet; sic in vita sibi quemque petere, quod
pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est."
*43* Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non
tribuere, quod recte possis, et tribuere, quod non sit aequum, contra
officium est. Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum
est. Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera
generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt. At neque
contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem amici causa vir
bonus faciet, ne si index quidem erit de ipso amico; ponit enim personam
amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam
esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet.
*44* Cum vero iurato sententia dicenda erit,[304] meminerit deum se
adhibere[305] testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil
homini dedit deus ipse divinius. Itaque praeclarum a maioribus accepimus
morem rogandi iudicis, si eum teneremus, QUAE SALVA FIDE FACERE POSSIT.
Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice
posse concedi; nam si omnia facienda sint, quae amici velint, non
amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint. *45* Loquor autem de
communibus amicitiis; nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest
esse tale.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account