*55* "Ille vero," inquit Antipater; "quid est enim aliud erranti viam
non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc
non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem
incurrere? Plus etiam est quam viam non monstrare; nam est scientem in
errorem alterum inducere."
*(55)* Diogenes contra: "Num te emere coëgit, qui ne hortatus quidem
est? Ille, quod non placebat, proscripsit, tu, quod placebat, emisti.
Quodsi, qui proscribunt villam bonam beneque aedificatam, non
existimantur fefellisse, etiamsi illa nec bona est nec aedificata
ratione, multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium
emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum
non omne praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas?
Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia
narrare? quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco
praedicet: 'Domum pestilentem vendo?'"
*56* Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur
honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile
videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec
est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio. Quae
diiudicanda sunt;[313] non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut
explicaremus. *57* Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios[314]
nec hic aedium venditor celare emptores debuisse. Neque enim id est
celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare
emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem
celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non videt? Certe non
aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti
potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris,
vafri. Haec tot et alia plura nonne inutile est vitiorum subire nomina?
[312] _sint_ Bt.^1, Ed., Heine; not in MSS., Bt^2.
[313] _sunt_ MSS., Bt.^1, Heine, Ed.; _est_ [dissensio]
Unger, Bt.^2
[314] _Rhodios_ c, Edd.; _Rhodius_ B H a b.
XIII. In this whole discussion, you see, no one says "However wrong
morally this or that may be, still, since it is expedient, I will do
it"; but the one side asserts that a given act is expedient, without
being morally wrong, while the other insists that the act should not be
done, because it is morally wrong.
#A vendor's duty.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account