*69* Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more
turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure civili, tamen naturae lege
sanctum est. Societas est enim (quod etsi saepe dictum est, dicendum est
tamen saepius), latissime quidem quae pateat, omnium inter omnes,
interior eorum, qui eiusdem gentis sint, propior eorum, qui eiusdem
civitatis. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius civile esse
voluerunt; quod civile, non idem continuo gentium, quod autem gentium,
idem civile esse debet. Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae solidam
et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur. Eas
ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturae et veritatis
exemplis. 70* Nam quanti verba illa: UTI NE PROPTER TE FIDEMVE TUAM
CAPTUS FRAUDATUSVE SIM! quam illa aurea: UT INTER BONOS BENE AGIER
OPORTET ET SINE FRAUDATIONE! Sed, qui sint "boni," et quid sit "bene
agi," magna quaestio est.
Q. quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim esse dicebat in omnibus
iis arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen
existimabat manare latissime, idque versari in tutelis societatibus,
fiduciis mandatis, rebus emptis venditis, conductis locatis, quibus
vitae societas contineretur; in iis magni esse iudicis statuere,
praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid quemque
cuique praestare oporteret.
*71* Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae volt illa
quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum.
Prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si
omnia, quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit ante.
Nec vero in praediis solum ius civile ductum a natura malitiam
fraudemque vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris
fraus omnis excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de
furtis, praestat edicto aedilium. Heredum alia causa est.
*72* Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, hoc secundum
naturam esse, neminem id agere, ut ex alterius praedetur inscitia. Nec
ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio
intellegentiae; ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum
honestis pugnare videantur. Quotus enim quisque reperietur, qui
impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit iniuria?
[329] Bracketed by Unger, Edd.
#Law _vs._ philosophy in dealing with knavery.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account