XXI. Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam
consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere
voluit eum, cuius ipse audacia potens esset? Utile ei videbatur plurimum
posse alterius invidia; id quam iniustum in patriam et quam turpe esset,
non videbat. Ipse autem socer in ore semper Graecos versus de Phoenissis
habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res
possit intellegi:
#Eur. Phoen. 524-525#
Nam sí violandum est iús, regnandi grátia
Violándum est; aliis rébus pietatém colas.
Capitalis [Eteocles vel potius Euripides],[337] qui id unum, quod omnium
sceleratissimum fuerit, exceperit! *83* Quid igitur minuta colligimus,
hereditates, mercaturas, venditiones fraudulentas? ecce tibi, qui rex
populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque
perfecerit! Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est;
probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram
et detestabilem gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum non esse in
ea civitate, quae libera fuerit quaeque[338] esse debeat, regnare, sed
ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo
potius convicio a tanto errore coner avellere? Potest enim, di
immortales! cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium
patriae, quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus parens
nominetur? Honestate igitur dirigenda[339] utilitas est, et quidem sic,
ut haec duo verbo inter se discrepare, re unum sonare videantur.
*84* Non habeo, ad volgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi
esse possit; nihil contra inutilius ei, qui id iniuste consecutus sit,
invenio, cum ad veritatem coepi revocare rationem. Possunt enim cuiquam
esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita
insidiarum periculorumque plenissima?
#_Inc. Fab._, Ribbeck^2, 651#
Múlti iniqui atque ínfideles régno, pauci bénivoli,[340]
inquit Accius. At cui regno? Quod a Tantalo et Pelope proditum iure
optinebatur. Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi Romani
populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo liberam, sed
etiam gentibus imperantem servire sibi coëgisset? *85* Hunc tu quas
conscientiae labes in animo censes habuisse, quae vulnera? Cuius autem
vita ipsi potest utilis esse, cum eius vitae ea condicio sit, ut, qui
illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria? Quodsi haec
utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac
turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non
honestum sit.
[337] Bracketed by Ed., Heine, et al.
[338] _fuerit quaeque_ c, Edd.; _fuit_ B H a b.
[339] _dirigenda_ MSS., Edd. plerique; _derigenda_ Ed.
[340] _beni(e)voli_ Stürenbg.; _benivoli sunt_ c; _boni sunt_
B H a b.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account