Sed omittamus et fabulas et externa; ad rem factam nostramque veniamus.
M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset
duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis
Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis
captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset,
utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit;
quae erat talis: manere in patria, esse domui suae cum uxore, cum
liberis, quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae
bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat
esse utilia? quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat. *100*
XXVII. Num[356] locupletiores quaeris auctores? Harum enim est virtutum
proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini
accidere possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit? In senatum
venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusavit, quam diu iure
iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam ("O
stultum hominem," dixerit quispiam, "et repugnantem utilitati suae!"),
reddi captivos negavit esse utile; illos enim adulescentes esse et bonos
duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas,
captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas patriae
retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem
et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conservandum
putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur, erat in meliore causa,
quam si domi senex captivus, periurus consularis remansisset.
*101* At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos, verum
etiam dissuaserit.
Quo modo stulte? etiamne, si rei publicae conducebat? potest autem, quod
inutile rei publicae sit, id cuiquam civi utile esse?
[354] _percepset_ Bt., Ed., Heine; _percepisset_ MSS.;
_perspexet_ Müller.
[355] _sacratae_ Edd.; _sacrata_ B H a b; _sacratum_ c.
[356] _num_ A L c, Edd.; _nam_ B H a b.
#Apparent Expediency _vs._ Fortitude:#
#(1) Ulysses's ruse,#
*97* XXVI. Ulysses thought his ruse expedient, as the tragic poets, at
least, have represented him. In Homer, our most reliable authority, no
such suspicion is cast upon him; but the tragedies charge him with
trying to escape a soldier's service by feigning madness. The trick was
not morally right, but, some one may perhaps say, "It was expedient for
him to keep his throne and live at ease in Ithaca with parents, wife,
and son. Do you think that there is any glory in facing daily toil and
danger that can be compared with a life of such tranquillity?"
Nay; I think that tranquillity at such a price is to be despised and
rejected; for if it is not morally right, neither is it expedient. *98*
For what do you think would have been said of Ulysses, if he had
persisted in that pretended madness, seeing that, notwithstanding his
deeds of heroism in the war, he was nevertheless upbraided by Ajax thus:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account