#(4) nothing expedient unless morally right.#
When they argued also that what is highly expedient may prove to be
morally right, they ought rather to say not that it "may prove to be"
but that it actually is morally right. For nothing can be expedient
which is not at the same time morally right; neither can a thing be
morally right just because it is expedient, but it is expedient because
it is morally right.
From the many splendid examples in history, therefore, we could not
easily point to one either more praiseworthy or more heroic than the
conduct of Regulus.
[CF] 184 years, i.e., in B.C. 137.
*111* XXXI. Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione
dignum, quod captivos retinendos censuit. Nam quod rediit, nobis nunc
mirabile videtur, illis quidem temporibus aliter facere non potuit;
itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad
astringendam fidem iure iurando maiores artius esse voluerunt. Id
indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant foedera,
quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones
animadversionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure
iurando iudicabant.
*112* L. Manlio A. f., cum dictator fuisset, M. Pomponius tr. pl. diem
dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset;
criminabatur etiam, quod Titum filium, qui postea est Torquatus
appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare iussisset. Quod cum
audivisset adulescens filius, negotium exhiberi patri, accurrisse Romam
et cum primo luci[367] Pomponi domum venisse dicitur. Cui cum esset
nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem
arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se adulescentem
iussit venire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit
iuravitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi
dedisset se patrem missum esse facturum. Iuravit hoc terrore coactus
Pomponius; rem ad populum detulit, docuit, cur sibi causa desistere
necesse esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis ius
iurandum valebat.
Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus
occiderat, torque detracto cognomen invenit, cuius tertio consulatu
Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus vir in primis et, qui
perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium.
[367] _primo luci_ Beier, Heine, Ed.; _primo lucis_ c; _prima
luce_ A B H a b.
#The most striking lesson in the story of Regulus.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account